Opus Deuteronomicum[1] vel Historia Deuteronomistica[2] est terminus technicus scientiae biblicae, qui retractationem quorundam Veteris Testamenti librorum coniectura collectam significat. Retractatio principalis, ut conicitur, saeculo 6 inter exsilium Babylonicum facta est; partes librorum quidem in Palaestina scriptae vel retractatae esse possunt.

Libri Operis DeuteronomiciRecensere

  • Deuteronomium - Hebraice: דְּבָרִים (Dəḇārîm, "verba"); Graece: Δευτερονόμιον ("secunda lex")
  • Liber Iosue - Hebraice: ספר יהושע (sefer Yĕhôshúa); Graece: Ἰησοῦς του Ναυή
  • Liber Iudicum - Hebraice: שופטים  (iudices); Graece: Κριτές
  • Liber I Samuelis et Liber II Samuelis - Hebraice: ספר שמואל (sefer Shemuel); Graece: Α΄ Βασιλειών / Β' Βασιλειών
  • Liber I Regum et Liber II Regum - Hebraice: ספר מלכים (sefer melakhim); Graece: Γʹ Βασιλειών / Δʹ Βασιλειών

Nomina Latina Novae Vulgatae Bibliorum Sacrorum editionem anno 1969 promulgatam sequuntur. Vulgata olim ab Hieronymo facta libros Samuelis ac Regum sic nominat:

  • Liber Samuhelis id est regum primus et secundus
  • Liber Malachim id est regum tertius et quartus

NotioRecensere

Appellationes "Deuteronomista", "opus Deuteronomicum" et "historia Deuteronomistica" ad Deuteronomium referunt. Deuteronomista, de quo scientia biblica ex saeculo 19 iteratur, non singularem hominem, sed gregem theologorum valet. Iulius Wellhausen primus libros a Iosue usque ad librum II regum a theologis retractatos esse coniectavit, quorum theologia illius Deuteronomii similis erat.

Nomen Deuteronomium a versione Graeca Septuaginta dicta repetit, quae verba Hebraica מִשְנֵה הַתּוֹרָה הַזֹּאת (mischnê hattôrâ hazzot, "exemplum praecepti") in Dtn 17,18 verbis τὸ Δευτερονόμιον τοῦτο ("haec secunda lex") interpretata est. Inde libro nomen Deuteronomii in canone Christiano datum est.

Martinus Noth scientificus, qui studia imprimis Veteri Testamenti adhibuit, hypothesin a Wellhausen propositam libro Überlieferungsgeschichtlichen Studien (studia ad historiam traditionis) anno 1943 recepit ac explicavit, quo retractationem a libro Deuteronomio usque ad librum II regum consulto ac cogitate factam esse demonstrare studuit. Theologia eorum, qui libros retractaverunt, imprimis in orationibus hominum maximi momenti visibilis esse affirmat (ut puta Moyses in Dtn 32s, Iosue in Ios 23, David in II Sam 23). Caput huius theologiae est, ut cultus divinus uno solo loco (id est Hierosolymis) habeatur (Dtn 12 et prima decalogi tabula: Ex 20,2 et Dtn 6). Noth redactorem "Deuteronomistam" appellavit. Quem opus suuum inter exsilium (586–538 a.C.n.) concepisse arbitratur, ut libertatem amissam et templum Hierosolymitanum deletum explanaret.

Postea alii hypothesin disputabant, immutanbant, ad nova archaeologiae reperta referebant.

NotaeRecensere

  1. Attestatio nominis Latini: Józef Błażej Łach (2007-2008). Deuteronomista Historyk i jego dzieło w 1-2 Królów w świetle współczesnych badań biblijnych (Resovia Sacra. Studia Teologiczno-Filozoficzne Diecezji Rzeszowskiej 14-15,5-21). Ibi etiam "Deuteronomista" invenitur.
  2. Attestatio nominis: Robert North (1969). De Iesu Nave. Introductio in librum Biblicum Yehoshua Ben Nun. Romae, p. 44.

BibliographiaRecensere

  • Hans Ausloos (2015). The Deuteronomist’s history: the role of the Deuteronomist in historical-critical research into Genesis-Numbers. Brill, Lugduni Batavorum et al: Brill. ISBN 978-90-04-29676-3.
  • Georg Braulik (5. ed. 2004). Theorien über das Deuteronomistische Geschichtswerk (DtrG) im Wandel der Forschung, in: Erich Zenger et al. (ed.): Einleitung in das Alte Testament. Stuttgardiae: Kohlhammer, p. 191–202.
  • Alfred Jepsen (1953). Die Quellen des Königsbuches. Hallae: Niemeyer.
  • Reinhard G. Kratz (2000). Die Komposition der erzählenden Bücher des Alten Testaments (UTB 2157). Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 3-8252-2157-1
  • Martin Noth (1943). Überlieferungsgeschichtliche Studien. Hallae: Niemeyer.
  • Thomas C. Römer (2005). The So-Called Deuteronomistic History. A Sociological, Historical and Literary Introduction. Londinii, Novi Eboraci. ISBN 978-0-567-03212-6
  • Ernst Jenni (1961). Zwei Jahrzehnte Forschung an den Büchern Josua bis Könige. In: Theologische Rundschau (ThR) 27/1961, p. 1–32, 97–146.
  • Arnold Nicolaas Radjawane (1974). Das deuteronomistische Geschichtswerk. Ein Forschungsbericht. In: ThR 38/1974, p. 177–216.
  • Helga Weippert (1985). Das deuteronomistische Geschichtswerk. Sein Ziel und Ende in der neueren Forschung. In: ThR 50/1985, p. 213–249.
  • Horst Dietrich Preuß (1993). Zum deuteronomistischen Geschichtswerk. In: ThR 58/1993, p. 229–264, 341–395.
  • Timo Veijola (2002 / 2003): Deuteronomismusforschung zwischen Tradition und Innovation. In: ThR 67/2002, p. 273-327.391-424 et ThR 68/2003, p. 1–44.

Nexus externiRecensere