Biblia Vulgata (etiam brevius tantum Vulgata) dicitur Latina Bibliorum Sacrorum versio, quae Medio aevo decursu fere quinque saeculorum antiquiores Bibliorum versiones (his diebus nomine Vetus Latina collectas) submovebat, ut vere "Vulgata" appellari mereretur.

Titulus editionis Sixtina 1590

Historia recensere

Antiquissima Bibliorum verba sermone Latino dicta apud scriptores saeculi II inveniuntur. Ex tunc multi variis modis partes sacrarum scripturarum vertere conati sunt. Quae versiones propter inscientiam linguarum saepe lapsibus plenae Vetus Latina vel Itala nuncupantur.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Vetus Latina.

Vulgata recensere

Damasi I Papae iussu Hieronymus post annum 382 ad Latinam Evangeliorum versionem emendendam aggressus est. Augustinus, qui eiusdem aetatis est, illum Hieronymi laborem testatur ac laudat dicens (ep. 71,6): "Non parvas deo gratias agimus de opere tuo, quod evangelium ex Graeco interpretatus es; labori tam utili..., cui vicem laudis referre non sufficit." Imprimis fides versionis ei laudanda videtur (l.c.): "Quia - et paene in omnibus - nulla offensio est, cum scripturam Graecam contulerimus ; quaedam rarissima merito movent."

Praeterea Hieronymus et alia Novi Testamenti scripta plus minusve tractavisse videtur. Plurimi bibliorum periti huius aetatis autem pro certo habent, versiones librorum Novi Testamenti, quae in Vulgata inveniuntur, Evangeliis exceptis non ab Hieronymo, sed a "circulo Pelagiano" vel Rufino Syro vel etiam a Rufino Aquileiensi factas esse.[1][2][3]

Papa mortuo, ut veritatem Hebraicam, uti dicebat, quam maxime cognosceret, Bethlehem petivit et ibi, eodem loco ubi natus erat Iesus, domicilium collocavit monasteriumque condidit. Initio quosdam libros ex Veteris Testamenti versione Graeca (Septuaginta dicta) sermone Latino interpretatus est, i.e. librum Psalmorum, Iob, Proverbia, Canticum Canticorum, Ecclesiasten et libros Paralipomenon. Ab anno 393 totius Veteris Testamenti recognitionis negotio operam dedit, ut ipse dixit "iuxta Hebraeos", sed quantum coniectare licet etiam Origenis Hexapla usus.[4]

Etiam libros Tobiae et Iudith ex versione Aramaica, Additamenta Estheris ex Septuaginta et Additamenta Danielis ex Theodotionis versione Graeca.[5] De methodo ex lingua Aramaica in Latinum vertendi in prologo in librum Tobiae scribit: "Quia vicina est Chaldaeorum lingua sermoni Hebraico, utriusque linguae peritissimum loquacem reperiens unius diei laborem arripui et, quicquid ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc ego accito notario sermonibus Latinis exposui."

Etiam quosdam libri Veteris Testamenti, quos Hieronymus non tractavit, in Vulgata inclusi sunt: liber I et liber II Maccabaeorum, liber Sapientiae, Ecclesiasticus, Baruch et Epistula Ieremiae.[6][7]

Medium aevum et Renascentia litterarum recensere

Vulgata, quae non paucis manibus transcripta est, pessimis mutationibus et incrementis concidit; super haec, quoniam plurima Vulgatae exempla exstabant inter se diversa, eruditi Alcuinus et Theodulfus Aurelianensis Carolo Magno imperante, ut exemplum certum fidumque conficerent, operam dederunt. Saeculo XIV. tandem arte typographica inventa Vulgata maxime diffusa est. Imprimis editio anno 1456 a Iohanne Gutenberg facta notissima est, quae et multarum versionum vernacularum fundamentum fiebat. Martinus Lutherus autem et ii Christiani, qui sic dictam Reformationem secuti sunt, Vulgatam abnuentes ad fontes, i.e. ad exemplaria Hebraica Graecaque, reverterunt.

Vulgata Sixto-Clementina recensere

  Conferatur pagina principalis Vulgata Xystina-Clementina.

Concilium Tridentinum, quod Vulgatam declaravit liberam ab erroribus theologicis, eam tamquam Ecclesiae Catholicae Romanae propriam recepit; deinde Sanctae Sedi mandavit negotium eius emendandae. Clemens VIII Papa, cui antecesserat in re Sixtus V Papa, edidit versionem emendatam, quae "Vulgata Xystina-Clementina" vel simpliciter "Vulgata Clementina" est appellata.

Nova Vulgata recensere

  Conferatur pagina principalis Nova Vulgata.

Evolutis peritorum inventis sive de linguis sive de locis et moribus antiquis, necnon omnibus scripturarum exemplis sedulo comparatis, Pius X Papa sibi proposuit novam Vulgatae recognitionem; quam, post magna et seria studia, anno 1979, Iohannes Paulus II Papa pro authentica in vulgus emisit. Haec ultima scripturarum conversio in linguam Latinam dicitur "Nova Vulgata" vel "Nova Vulgata Editio."

Ex tunc conversione Novae Vulgatae libris liturgicis Ecclesiae Catholicae usui est, quin aliis conversionibus vacationem det. Lectionarium, Liturgia Horarum, et Rituale Romanum Nova Vulgata utuntur.

Editiones recensere

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Canellis, Aline, ed. (2017). "Introduction: Du travail de Jérôme à la Vulgate". Jérôme: Préfaces aux livres de la Bible. Abbeville: Éditions du Cerf. pp. 213-217. ISBN 978-2-204-12618-2.
  2. Scherbenske, Eric W. (2013). Canonizing Paul: Ancient Editorial Practice and the Corpus Paulinum. Oxford University Press. p. 183.
  3. Houghton, H. A. G. (2016). The Latin New Testament; a Guide to its Early History, Texts and Manuscripts. Oxford University Press. pp. 36-41.
  4. Nautin, Pierre (1986): Vox "Hieronymus", in: Theologische Realenzyklopädie (TRE), vol. 15 (1986), p. 304–315, ibi p. 309–310.
  5. Canellis, Aline, ed. (2017). "Introduction: Du travail de Jérôme à la Vulgate". Jérôme: Préfaces aux livres de la Bible. Abbeville: Éditions du Cerf. pp. 213-217. ISBN 978-2-204-12618-2.
  6. Canellis, Aline, ed. (2017). "Introduction: Du travail de Jérôme à la Vulgate". Jérôme: Préfaces aux livres de la Bible. Abbeville: Éditions du Cerf. p. 217. ISBN 978-2-204-12618-2.
  7. Bogaert, Pierre-Maurice (2005). "Le livre de Baruch dans les manuscrits de la Bible latine. Disparition et réintégration". Revue Bénédictine. 115 (2): 286–342.

Bibliographia recensere

  • Berger, Samuel. 1893. Histoire de la Vulgate pendant les premiers siècles du Moyen Age. Parisiis. In interrete hic.
  • Bogaert, Pierre-Maurice. 1988. "La Bible latine des origines au Moyen Age: Aperçu historique, état des questions." Revue théologique de Louvain 19: 137–159.
  • Fischer, Bonifatius. 1986. Beiträge zur Geschichte der lateinischen Bibeltexte (= Vetus Latina / Aus der Geschichte der lateinischen Bibel, vol. 12). Freiburg: Herder. ISBN 3-451-00496-8.
  • Gameson, Richard, ed. 1994. The Early Medieval Bible. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Lampe, G. W. M., ed. 1969\. The Cambridge History of the Bible. 2 voll. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Nautin, Pierre. 1986. "Vox Hieronymus." Theologische Realenzyklopädie 15: 304–315.
  • Rönsch, Hermann. 1875. Itala und Vulgata: Das Sprachidiom der urchristlichen Itala und der katholischen Vulgata unter Berücksichtigung der römischen Volkssprache: Durch Beispiele erläutert. Marburgi: Elwert 1875. Secunda ed. iterum impressa Monaci: Hueber, 1965.
  • Stummer, Friedrich. 1928. Einführung in die lateinische Bibel. Paderborn: Schöningh.
  • Vulgata in Dialogue. A Biblical On-Line Review. In interrete: hic.

Nexus externi recensere