Pontificia Universitas Salmanticensis

studium generale

Pontificia Universitas Salmanticensis[1] sive Academia Salmantina[2] (Hispanice: Universidad de Salamanca) est veterrima Hispaniae universitas publica, Salmanticae in urbe anno 1218 condita. Universitas Salmanticensis fuit primum studium generale Europaeum quod universitas vocatum est. Fuit iam saeculo tertio decimo et nunc est publica. Primo in Salmantica musica, ius canonicum, grammatica, ius civilis, logica, et medicina docti sunt.

Universitas Salmanticensis

Permulti viri Hispanici hac in universitate didicerunt et docuerunt: Ferdinandus Cortesius, Aelius Antonius Nebrissensis, Bernardinus de Sahagun, Gundisalvus Perez, Augustinus Garcia Calvo, et ceteri.

Hispanico sermone, saepe de universitate dicitur: Quod natura non dat Salmantica non praestat.

Notae recensere

  1. "Pontificia Universitas Salmanticensis" hic et alibi legimus
  2. "Academiae Salmantinae": vide epistulam