Gundisalvus Perez (Hispanice Gonzalo Pérez), Segoviae anno 1500 natus et Matriti anno 1566 mortuus, fuit politicus, poeta et interpres Hispanicus. In Universitate Salmantina educatus est. Regibus Hispaniae Carolo I et Philippo II scriba a secretis fuit. In multis itineribus Philippi II socius fuit. Soneta Hispanice composuit.

Wikidata Gundisalvus Pérez
Res apud Vicidata repertae:
Gundisalvus Pérez: imago
Gundisalvus Pérez: imago
Nativitas: 1500; Segovia
Obitus: 1566; Matritum
Patria: Hispania

Primam versionem Hispanicam Odysseae Homeri versibus hendecasyllabis fecit. Ulixeam eam nominavit. Haec secunda post Simonem Minervium versio Odysseae in linguas novas fuit. Carmina a primo ad terdecimum anno 1550 Salmanticae et Antverpiae edita sunt, poema totum Antverpiae anno 1556, totum et emendatum Venetiis anno 1562.

Nexus externi

recensere