Additamenta Estheris
Additamenta Estheris[1] sunt sex loci Libri Estheris qui non in manuscriptis Hebraicis, sed in versione Graeca Septuaginta interpretum reperiuntur. Haec additamenta canonica in Ecclesia Catholica Romana, Ecclesia Orthodoxa, Ecclesiis Orthodoxis Orientalibus, atque Ecclesia Syrorum Orientalium, sed apud Iudaeos et Protestantes apocrypha habentur.
In Triginta novem articulis Ecclesiae Anglicanae "reliquum libri Hester" numeratur inter scripta quae "(ut ait Hieronymus) legit quidem Ecclesia ad exempla vitae et formandos mores; illos tamen ad dogmata confirmanda non adhibet".[2]
In praefatione Novae Vulgatae historia versionum Latinarum relata est:
Liber ESTHER in Ecclesia legitur secundum duas formas canonicas. Textus Hebraicus a s. Hieronymo translatus exstat in editione Vulgata in Est 1, 1-10,3. Textus Graecus non est simplex versio, sed retractatio libri Hebraici, largiter aucta et etiam partim transformata. Partes, quae in libro Hebraico desunt, s. Hieronymus addidit post versionem textus Hebraici (in Vulgata 10, 4–16, 24). Editio Graeca condicioni Iudaeorum in diaspora degentium aptata est, ut apparet in transformato decreto regio Mardochaei (8, 12 et 8, 12u-cc = Vulgata 16, 17-24). Huic mutationi congruit in versione Vetere Latina textus Graeci omissio pugnae (9, 1-2.5-19). In hac omissione et aliis lectionibus variantibus, in quibus distat a textu manu scriptis Graecis tradito, versio Vetus Latina textum Graecum primigenium conservavit. [3]
Haec additamenta sunt:
- Additamentum A: de somnio Mardochaei
- Additamentum B: de edicto ab Amane contra Iudaeos dictato
- Additamentum C: de precibus Mardochaei et Estheris
- Additamentum D: de adventu Estheris coram rege
- Additamentum E: de edicto Mardochaei pro Iudaeis dictato
- Additamentum F: interpretatio somnii Mardochaei et colophon
Notae
recensere- ↑ Franciscus Patricius Kenrick, Theologia Dogmatica, vol. 1 (Mechlinae: H. Dessain, 1858), p. 334.
- ↑ "Articles I to VIII: The Catholic Faith", The Thirty-nine Articles of Religion, curati a Gavin Koh (1999) (Anglice, Latine).
- ↑ "Praenotanada", Nova Vulgata (1986).
Nexus externi
recensere- Liber Esther in Nova Vulgata (cum additamentis)
- Liber Esther in Vulgata Clementina (cum additamentis)
- Liber Hester in Vulgata Stuttgartensi (cum additamentis)