Canon Bibliorum est series librorum, quos in religione Iudaica et Christiana partes Bibliorum esse statutum est (i.e. qui canonizati sunt). Quo norma (canon) religionis facti sunt.

In religione Iudaica primo Pentateuchus normativus, i.e. Liber sacer, habebatur (circiter 800–250 a.C.n.), cui alii libri (prophetarum ac sapientiae) adiuncti sunt. Sub annum 100 definitive statutum est, qui libri Hebraici ad Tanach (quod Christiani Vetus Testamentum aut Primum Testamentum nominant) pertinent.

Religio Christiana omnes libros Tanach Hebraici recepit, ad hoc et alii Graeci Septuagintae. Fere usque ad annum 350 Ecclesia antiqua eos nomine Vetus Testamentum canonizavit, quod scriptis Novi Testamenti fere usque ad annum 400 canonizati praeposuit, eo modo vim permanentem Veteris Testamenti pro fide Christiana ostendens. Divisio Christianorum effecit, ut in denominationibus Christianis ambitus Veteris Testamenti variet: Cum Biblia Lutheri tantum libros Tanach Hebraici complectatur, Ecclesia Catholica Romana et Ecclesiae Orthodoxae etiam nonnullos libros Septuagintae Graece scriptos canonicos habent.

In Ecclesia Catholica Romana

recensere

Concilium Tridentinum Ecclesiae Catholicae Romanae canonicas scripturas sic definivit:

Testamenti Veteris: Quinque Moysis, id est Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium; Iosue, Iudicum, Ruth, quattuor Regum, duo Paralipomenon, Esdrae primus et secundus, qui dicitur Nehemias, Tobias, Iudith, Esther, Iob, Psalterium Davidicum centum quinquaginta psalmorum, Parabolae, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Ieremias cum Baruch, Ezechiel, Daniel, duodecim prophetae minores, id est: Osea, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias; duo Maccabaeorum, primus et secundus.

Testamenti Novi: Quattuor Evangelia, secundum Matthaeum, Marcum, Lucam, Ioannem; Actus Apostolorum a Luca Evangelista conscripti; quattuordecim epistulae Pauli Apostoli: ad Romanos, duae ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, duae ad Thessalonicenses, duae ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri Apostoli duae; Ioannis Apostoli tres; Iacobi Apostoli una; Iudae Apostoli una et Apocalypsis Ioannis Apostoli.[1]

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vide Canon in Victionario.