XXXIX articuli[1] sunt formulae doctrinales saeculo XVI scriptae et ab Ecclesia Anglicana acceptae, in quibus opiniones huius ecclesaie monstrantur et variae controversiae Reformationis Anglicae tractantur. In Libro precum publicarum anni 1662 et in libris aliarum Communionis Anglicanae includuntur, et agnitio articulorum a sacerdotibus ordinandis aliquando postulata est.

Versiones priores fuerunt Decem articuli (1536), Liber episcoporum (1537), Sex articuli (1539), Liber regis (1543), XLII articuli (1553). Primus textus triginta novem articulorum in Convocatione anni 1563 Anglice et Latine scriptus, anno 1571 confirmatus est.

Index articulorum recensere

Hic est index versionis Latinae articulorum:[1]

  1. De fide in Sacro-sanctam Trinitatem
  2. De Verbo, sive Filio Dei, qui verus homo factus est
  3. De Descensu Christi ad Inferos
  4. De Resurrectione Christi
  5. De Spiritu Sancto
  6. De divinis Scripturis, quod sufficiant ad salutem
  7. De Veteri Testamento
  8. De tribus Symbolis
  9. De Peccato Originali
  10. De libero Arbitrio
  11. De Hominis Iustificatione
  12. De bonis Operibus
  13. De Operibus ante Iustificationem
  14. De Operibus Supererogationis
  15. De Christo, qui solus est sine peccato
  16. De Peccato post Baptismum
  17. De Praedestinatione, et Electione
  18. De speranda aeterna Salute tantum in Nomine Christi
  19. De Ecclesia
  20. De Ecclesiae Auctoritate
  21. De Auctoritate Conciliorum Generalium
  22. De Purgatorio
  23. De Ministrando in Ecclesia
  24. De loquendo in Ecclesia linguâ, quam Populus intelligit
  25. De Sacramentis
  26. De Vi Institutionum Divinarum, quod eam non tollat malitia Ministrorum
  27. De Baptismo
  28. De Coena Domini
  29. De Manducatione corporis Christi, et impios illud non manducare
  30. De utraque Specie
  31. De unica Christi Oblatione in Cruce perfecta
  32. De Coniugio Sacerdotum
  33. De Excommunicatis vitandis
  34. De Traditionibus Ecclesiasticis
  35. De Homiliis
  36. De Episcoporum et Ministrorum Consecratione
  37. De Civilibus Magistratibus
  38. De illicita bonorum Communicatione
  39. De Iureiurando

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Cross, F. L., et Livingstone, E. A., moderatores. "Thirty-Nine Articles". In The Oxford Dictionary of the Christian Church. Oxonii: Oxford University Press, 2005.

Nexus externi recensere

  • The Thirty-nine Articles of Religion (Anglice, Latine)