Biblia Sancti Pauli extra muros (etiam Biblia Caroli Calvi dicta), manuscriptum illuminatum saeculo nono perfectum, est Biblia temporis Carolingorum sumptuosissima ex quibus, quae adhuc exstant.

Frontispicium libri Proverbiorum (180v), Salomon rex.

Manuscriptum Remis iussu Caroli Calvi conscriptum et die 25 Decembris anno 875 Iohanni VIII papae, cum Carolum imperatorem Sacri Romani Imperii coronavit, praesentatus est. Manuscriptum inter annum 870, quo Carolus Richildim in matrimonium duxit, et 875, quo anno coronatus est, scriptum esse debet. Gregorio VII papa regnante (1073–1085) Biblia monasterio Sancti Pauli extra muros Romae data est, ubi adhuc asservatur.

Descriptio recensere

Biblia 337 folia numerata continet, magnitudo est 448 x 355 mm, margines circumcisae sunt. Codici sunt 24 picturae titulares (sic dictae miniaturae), una deperdita. Tegumentum Barocum a quodam abbate Iovita Roscio Romano, cuius dedicatio in primo manuscripti folio aratro aureo scripta est, fieri iussus est. Folio secundo sequitur pictura dedicationis imperatorem sedentem demonstrans.

Quaedam paginae purpureae aratro aureo inscriptae sunt, litterae capitales titulorum sunt rusticae, litterae verborum initialium (sive Incipit) capitales quadratae; textus evangeliorum et commentarii Hieronymi in duobus columnis compositi in minuscula Carolina scripti sunt, in prima manuscripti parte atramento violaceo. Generatio Christi in principio evangelii secundum Matthaeum in folio 262r atramento argenteo litterisque inititialibus aureis scripta est in fundo purpurato, qui autem non totum folium, sed tantum illam folii partem, quae ad textum scribendum necessaria est. Quidam Ingobertus in prologo se manuscriptum confecisse affirmat, propinquus Hincmari Remensis archiepiscopi, si Karl Ferdinand Werner recte conicit.[1]:

Eius ad imperium devoti pectoris artus
Ingobertus eram referens et scriba fidelis

Notae recensere

  1. Ingobertus scriba fidelis. In: Alessandro Pratesi (ed.): Commentario storico, paleografico, artistico, critico della Bibbia di San Paolo fuori le Mura (Codex membranaceus saeculi IX), Romae 1993, p. 141–143, hic p. 143.

Pinacotheca recensere

Bibliographia recensere

  • Alessandro Pratesi (ed.): Biblia sacra. Codex membranaceus saeculi IX - Bibbia di San Paolo Fuori le Mura. Romae 1993.
  • Florentine Mütherich, Joachim E. Gaehde: Karolingische Buchmalerei, p. 114–121. Prestel, Monaci 1979. ISBN 3-7913-0395-3.
  • Ingo F. Walther, Norbert Wolf: Meisterwerke der Buchmalerei, p. 102–103. Coloniae Agrippinae et al., Taschen 2005, ISBN 3-8228-4747-X.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Biblia Sancti Pauli extra muros spectant.