Vide etiam paginam discretivam: Decima (discretiva)

Decima[1] (Hebraice מַעְשַׂר; Graece δεκάτη) est tributum, quo decima pars redituum Ecclesiae contribuitur.

Melchisedech pontifex ab Abraham decimam partem praedae accepit (Gen. 14:17–20). In Deuteronomio decima ut lex statuta est (12:17, 18; 14:22, 23).

In Europa a Carolo Magno anno 779 decima tributum necessarium facta est, quod in Francia usque ad res novas Francicas servabatur.

NotaeRecensere

  1. Et decuma.

BibliographiaRecensere

Nexus interniRecensere