Vectigal ecclesiasticum

contributio fidelium ad communitatem religiosam civitate adiuvante exacta

Vectigal ecclesiasticum[1] est contributio fidelium ad ecclesiam vel aliam communitatem religiosam eorum civitate adiuvante exacta. Hoc vectigal de Germania notum est (Kirchensteuer), sed etiam in aliis civitatibus (Austria, Helvetia, civitatibus Scandinaviis) exstat.

Charta fiscalis hominis protestantis ("Kirchensteuerabzug EV" sub I) usque ad Maium 2011 et sine religione ("Kirchensteuerabzug –" sub II) ex Iunio 2011.[2]

In Germania, ecclesiae et aliae communitates religiosae et cosmotheoreticae quae statum publicum obtinuerunt hoc vectigal exigere possunt (sed ei obligatae non sunt). Iudaei vectigal cultuale (Kultussteuer) dicunt. Homines sodales fiunt in ecclesiis Christianis baptismo vel actu conversionis vel actu redintegrationis post decessionem, in communitatibus Iudaeis cosmotheoreticisque generaliter actu inscriptionis. Decessio declaratione apud magistratum publicum fit (in nonnullis terris foederalibus officium scriptorium tribunalis, in aliis magistratum communis, modo Bremae apud magistratum ecclesiasticum).

Magistratus communis statum sodalis hominum sciunt et officio fiscali nuntiant. Officium fiscale deinde vectigal una cum tributis ad civitatem exigit. Homines qui sodales communitatis status publici non sunt vectigal ecclesiasticum cultualeve non solvunt.

  1. De nomine vide Latein-Deutsch und Deutsch-Latein: Handlexicon (p. 424 apud Google Books)
  2. Hodie chartae fiscales non iam scriptae sed data in collectione datorum informatica conservata sunt.

Nexus interni

recensere