Hegesippus (scriptor Christianus)

Vide etiam paginam discretivam: Hegesippus

Hegesippus fuit auctor saeculi II Graecus, natus ante annum 130, mortuus post 180 Hierosolymis ut putatur. Scripsit de praedicatione apostolorum et fuit primus historiographus ecclesiasticus, scilicet post Sanctum Lucam auctorem Actuum Apostolorum. Ex Hypomnematibus eius deperditis octo fragmenta hodie servantur in Historia ecclesiastica Eusebii.

Nexus externiRecensere

  • Hegesippi fragmenta (Anglice)