Vespasianus
Titus Flavius Vespasianus (natus Phalacrinae apud Reate 17 Novembris 9, mortuus 23 Iunii 79 in villa apud Aquas Cutilias), fundator Domus Flavianae, erat imperator Romanus ab anno 69 usque ad mortem.
Obitus: 23 Iunii 79 CE; Aquae Cutiliae
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Flavia Domitilla
Proles: Titus, Domitianus, Domitilla the Younger
Familia: Gens Flavia, Flavii Sabini
Memoria
Vespasianus |
---|
Liberi |
Titus |
Liberi |
Domitianus |
Liberi
|
Familia
recensereFamilia Vespasiani Sabina erat.[1]. Pater eius Flavius Sabinus eques et exactor vectigalium in provincia Asia, mater Vespasia Polla ex ordine senatorio erat. Frater Vespasiani Titus Flavius Sabinus fuit, qui bis praefectus urbi Romae erat. In matrimonium duxit Flaviam Domitillam, quae duos filios peperit, imperatores futuros Titum Domitianumque. Felicior fratre factus est. Filius fratre appellatus est.[Latinitas dolet] Praeterea filiam habuit Flavia Domitilla, quae Quinto Petillio Ceriali Caesio Rufo nupsit. Flavia Domitilla uxor ante annum 69 mortua est[2]. Postea cum Antonia Caenide, liberta et antea secretaria Antoniae minoris ut uxore vixit, quae Vespasiani cursui honorum iam ante imperium valde favebat. Filiam suam in matrimoniam non duxit. Quae anno 73 vel 74 mortua est.
Cursus honorum ante imperium
recensereEmeritus tribunus militum in Thracia anno 26, Vespasianus erat quaestor Cretae et Cyrenis anno 35/36, deinde aedilis plebis (38) et praetor Romae anno 38/39. Ab anno 42 usque ad annum 47 legatus Legionis II Augustae erat. Anno 43, Claudium in Britanniam comitatus est. Anno 51 erat consul suffectus, anno 63 proconsul Africae. Satelles Neronis anno 66 Graeciam invasit et legatus Augusti pro praetore bellum contra Iudaeam eodem anno gessit.
De titulis
recensereSenator Titus Flavius Vespasianus augustus factus Imperator Caesar Vespasianus Augustus publice appellabatur. Quia Kalendis Iuliis anni 69 ad imperatoriam dignitatem pervenerat eius tribunicia potestas quotannis Kalendis Iuliis renovabaturː exempli gratia secunda parte anni 72 et prima parte anni 73 tribunicia potestate quarta instructus erat (TRP IV in inscriptionibus). Item consulatum quotannis gessit praeter annos 73 et 78ː ita anno 70 erat consul iterum, 71 consul tertium, 72 consul quartum, 74 consul quintum (in inscriptionibus COS V) etc usque ad nonum consulatum (79). Censuram annis 73-74 gessit. Pontifex maximus iam ab anno 70 fuit, pater patriae appellatus est mense decembri anni 69, quem titulum ab anno 71 usurpare coepit.
Imperator
recensereExercitus orientis eum imperatorem pronuntiavit anno 69, anno quattuor imperatorum. C. Licinius Mucianus quoque, gubernator Syriae, opem Vespasiano tulit. Etiam copiae Moesiae, Pannoniae, et Illyrici favorem suum ei dederunt, et exercitus, sub imperio Antonii Primi, in Italiam progressus est. Vitellius, imperator regnans eo tempore, ab Antonio victus est Bedriaci, et Antonius Romae ingressus est. Inter dimicationem insequentem, Templum Iovis Optimi Maximi in Capitolino igne deletum est.
Vespasianus in Aegypto remansit, et, nuntiis victoriae auditis, granum Romae misit et leges Neronis abrogavit. Cum Romam anno 70 advenerit, modestiam exercitui restituit et nova vectigalia instituit. Vitam simplicem egit, et ruborem nobilibus ob intemperantias eorum incussit.
Censor, emendavit ordinem equestrem, Senatum, praetorianos. Seditiones in Gallia et Germania oppressit, et anno 70 filius suus Titus Hierosolymam cepit. Anno 78, Agricola limites in Britannia propagavit. Pax Vespasiani in proverbium venit.
Plinius maior Naturalem historiam per regnum Vespasiani scripsit, et librum Tito dedicavit. Multae pecuniae in aedificationibus publicis a Vespasiano erogatae sunt, exempli gratia Amphitheatrum Flavianum vel Colosseum.
Vespasianus anno 79 mortuus est, et a Tito successus est. Secundum Suetonium, "Vae," inquit ille, "puto deus fio." Verba ultima sua erant "imperatorem stantem mori oportere."
Notae
recensere- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Divus Vespasianus" 2: "Vespasianus natus est in Sabinis ultra Reate vico modico, cui nomen est Phalacrinae, XV. kal. Dec. vesperi."
- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Divus Vespasianus" 3
Fontes de vita et principatu Vespasiani
recensere- Aurelius Victor, De Caesaribus 9
- Dio, Historia Romana libri 64-65
- Epitome de Caesaribus 9
- Eutropius, Breviarium 7.19-20
- Iosephus, De bello Iudaico
- Suetonius, De vita Caesarum liber 8 "Divus Vespasianus"
- Tacitus, Historiae
Nexus interni
Bibliographia
recensere- "Vespasian, Domitian and Titus" in Rhiannon Ash, Ordering anarchy: armies and leaders in Tacitus' Histories (Londinii: Duckworth, 1999. ISBN 0715628003) pp. 127-146
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus
Antecessores: Servius Galba Imp. Caesar Augustus II et Titus Vinius (Rufinus?) |
Consul 70 cum Tito Caesare Vespasiano |
Successores: ipse III et Marcus Cocceius Nerva |
Antecessores: ipse II et Titus Caesar Vespasianus |
Consul 71 cum Marco Cocceio Nerva |
Successores: ipse IV et Titus Caesar Vespasianus II |
Antecessores: ipse III et Marcus Cocceius Nerva |
Consul 72 cum Tito Caesare Vespasiano II |
Successores: Caesar Domitianus II et Lucius Valerius Catullus Messallinus |
Antecessores: Caesar Domitianus II et Lucius Valerius Catullus Messallinus |
Consul 74 cum Tito Caesare Vespasiano III |
Successores: ipse VI et Titus Caesar Vespasianus IV |
Antecessores: ipse V et Titus Caesar Vespasianus III |
Consul 75 cum Tito Caesare Vespasiano IV |
Successores: ipse VII et Titus Caesar Vespasianus V |
Antecessores: ipse VI et Titus Caesar Vespasianus IV |
Consul 76 cum Tito Caesare Vespasiano V |
Successores: ipse VIII et Titus Caesar Vespasianus VI |
Antecessores: ipse VII et Titus Caesar Vespasianus V |
Consul 77 cum Tito Caesare Vespasiano VI |
Successores: Decimus Iunius Novius Priscus et Lucius Ceionius Commodus |
Antecessores: Decimus Iunius Novius Priscus et Lucius Ceionius Commodus |
Consul 79 cum Tito Caesare Vespasiano VII |
Successores: Imp. Titus Caesar Vespasianus Augustus VIII et Caesar Domitianus VII |