Pecunia non olet
"Pecunia non olet" est sententia secundum opinionem imperatoris Vespasiani dicta. Suetonius enim ait: "Reprehendenti filio Tito quod etiam vectigal urinae commentus esset, pecuniam ex prima pensione [Vespasianus] admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur? et, illo negante, Atquin, inquit, e lotio est.[1] Talia narrat et Dio, e quo discimus Vespasianum Tito simplicius dicere de nummis, "vide, fili, an olent."[2]
In fabula romanica brevi Sarrasine ab Honorato de Balzac anno 1830 divulgato haec sententia nunquam verbatim citata est sed sub appellatione "axiomatis Vespasiani" evocata, in Franciam innuens: En nul pays peut-être l'axiome de Vespasien n'est mieux compris. Là, les écus même tachés de sang ou de boue ne trahissent rien et représentent tout.[3] De quo plura legenda sunt in Rolandi Barthes S/Z.[4] Similiter F. Scott Fitzgerald in The Great Gatsby eandem sententiam sine citatione evocat, in Novum Eboracum innuens, the city rising up across the river in white heaps and sugar lumps all built with a wish out of non-olfactory money.[5]
Notae
recensere- ↑ Suetonius, De vita Caesarum "Divus Vespasianus" 23
- ↑ Dio, Historia Romana 65.14.5
- ↑ H. de Balzac, Sarrasine (1830) Textus apud Vicifontem Francogallicam
- ↑ R. Barthes, S/Z (1970) no. 26
- ↑ F. Scott Fitzgerald, The Great Gatsby (Novi Eboraci: Scribner, 1925) p. 73