Quintus Petillius Cerialis Caesius Rufus

Quintus Petillius Cerialis Caesius Rufus (natus circa annum 30, mortuus post annum 74) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

Familia recensere

Patria eius Italia, fortasse Umbria erat. Ex gente Caesia in familiam Petilliam adoptatus est. Uxor eius ab anno 60 Flavia Domitilla, filia Vespasiani imperatoris fuit, ut multi credunt[1]. Quae ante annum 69 mortua est[2]. Filii eius erant Quintus Petillius Firmus et Quintus Petillius Rufus, consul II ordinarius anni 83.[3]. Etiam filiam Flaviam Domitillam habuerunt, quae Tito Flavio Clementi consobrino nupsit et postea velut Sancta a Christianis venerabatur.

Cursus honorum recensere

Anno 60/61, legatus legionis IX Hispanae in Britannia Gaio Suetonio Paulino duce, pugna cum Britannis, quos Boudicca regina ducebat, commissa cladem accepit[4]. Anno 69 Cerealis, ut qui necessarius Vespasiani erat, a Vitellio imperatore obses comprehensus est : mox tamen fugere potuit[5] et cum aliis ducibus Flavianae partis Romam iter fecit, sed proelio equestri victus est[6]. Post victoriam Vespasiani anno 70 consul suffectus creatus est et mox legatus Britanniae cum in provinciam proficisceretur legionem XIV Geminam secum ducens in Batavos rebellantes forte incidit atque eorum duces Gaium Iulium Civilem et Iulium Classicum apud Castra Vetera vicit[7]. Domitianum Caesarem, qui imperium a Ceriali poscebat, recusavit[8]. Tum cum Batavis de pace agebat, sed hoc loco pars, quae superest Historiarum Taciti, finita est[9]. Anno 70 vel 71 Cerialis legatus Augusti pro praetore in Britanniam legatus profectus est[10] ubi agmen ad septentriones duxit. Inter milites Romanos et Gnaeus Iulius Agricola, legatus legionis XX Valeriae Victricis, fuit. Successor eius in Britannia anno 74 Sextus Iulius Frontinus erat, cum Cerialis Romam revertit, ubi consul II suffectus creatus est.

Notae recensere

  1. Tacitus, Historiae III 59,2; Cassius Dio, LXV 18
  2. Suetonius, Divus Vespasianus 3
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 663-664
  4. Tacitus, Annales, XIV 32,3
  5. Tacitus, Historiae, III 59
  6. Tacitus, Historiae, III 78-79
  7. Tacitus, Historiae, IV 68–79. Flavius Iosephus, BI VII.82-85.
  8. Tacitus, Historiae, IV 86,1
  9. Cap. 24-26
  10. Tacitus, Agricola VIII 2–3; 8