Flavia Domitilla
Flavia Domitilla (nata ignoto anno, mortua ante annum 69) uxor imperatoris Vespasiani fuit. Titulo Augustae diu post mortem iam regnante filio Domitiano honorata est, quamquam et alter filius Titus nummos in eius memoriam cudi iam iusserat. Circa idem tempus inter divas relata esse videtur[1]. Nonnulli tamen e rerum Romanarum peritis loco ambiguo poetae Statii[2] freti divam factam non uxorem Vespasiani sed filiam eiusdem nominis crediderunt.
Obitus: 1. saeculum;
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Vespasianus
Proles: Titus, Domitianus, Domitilla the Younger
Familia: Gens Flavia
De origine
recenserePrimum non fuit civis Romana sed tantum, ut liberta, iure Latino puella. Tum erat "delicata" (de sensu verbi disputatur utrum paelicem designet an statum iuris) Statilii Capellae equitis e Sabrata in Africa[3]. Postea tamen verus pater Flavius Liberalis, Ferentii natus et scriba quaestoris, eam apud reciperatores in libertatem vindicavit quorum sententia civis Romana tandem facta est[4]. Quid acciderit difficile dictu est: fortasse vix nata exposita erat? Certe humili loco orta esse videtur.
De vita
recensereAnno 38 Tito Flavio Vespasiano nupsit, qui tum aedilis fuit. Duos ei filios peperit, imperatores futuros Titum Domitianumque. Praeterea filiam habuit Flaviam Domitillam, quae Quinto Petillio Ceriali Caesio Rufo nupsit et antequam pater ad summum imperium perveniret obiit ut ipsa mater Flavia Domitilla ante annum 69, marito nondum imperatore, mortua est[5].
Numismatica
recensereTitus consul octavum (80/81) sestertios in matris memoriam cudendos curavit. Ex una parte sunt litterae SC titulis imperatoriis circumdatae, ex altera carpentum statuis ornatum et duobus mulis tractum. Carpentum erat plaustrum tectum et ornatum in quo imago Domitillae in pompa circensi honorifice vehebatur. Qui honos iam Liviae Tiberio imperante et Agrippinae maiori imperante Caligula per senatusconsultum olim decretus erat. Iam illae tum similibus sestertiis honoratae erant quos imitabatur Titus cuius sestertii duos typos[6] paulum variantes praebet: nam in uno legitur MEMORIAE DOMITILLAE SPQR[7], in altero vero DOMITILLAE IMP CAES VES AVG SPQR hoc est 'Domitillae Imperatoris Caesaris Vespasiani Augusti (sc. uxori)'[8]. Notandum tunc temporis nec Augustam nec Divam appellari Domitillam.
Domitianus in aureo duos parentes simul honoravit: nam ex una parte caput radiatum divi Vespasiani conspicuum est, ex altera caput divae Domitillae Augustae[9]. Ob novos titulos (diva et Augusta) hic aureus ad Domitianum potius quam ad Titum referri solet, ut plures denarii cum eadem effigie et iisdem titulis in quibus Domitilla cum Concordia, Pace[10], Fortuna[11], Pietate[12], Iunonis pavone[13] consociatur. Multi ex illis denariis tamen adulterini videntur atque falsariorum opus.
Fontes
recensere- Suetonius, Divus Vespasianus III.1-2: Inter haec Flaviam Domitillam duxit uxorem, Statilii Capellae equitis R. Sabratensis ex Africa delicatam olim Latinaeque condicionis, sed mox ingenuam et civem Rom. reciperatorio iudicio pronuntiatam, patre asserente Flavio Liberale Ferenti genito nec quicquam amplius quam quaestorio scriba. Ex hac liberos tulit Titum et Domitianum et Domitillam. Vxori ac filiae superstes fuit, atque utramque adhuc privatus amisit.
- Epitome de Caesaribus X.1 et XI.1 ubi Domitilla liberta dicitur
- CIL 5, 2829 CIL 10, 1419 AE 1963, 00083
Notae
recensere- ↑ Susan Wood, "Who Was Diva Domitilla? Some Thoughts on the Public Images of the Flavian Women", American Journal of Archaeology, 2010: 45-57
- ↑ Silvae I.1:94-8.
- ↑ Suetonius, Divus Vespasianus 3. Valeria La Monaca, "Flavia Domitilla as "delicata": a new interpretation of Suetonius, Vesp. 3", Ancient Society, 2013: 191-212.
- ↑ Michael B. Charles, Eva Anagnostou-Laoutides. "Suetonius Vespasianus 3: the status of Flavia Domitilla", Acta Classica, 2010: 125-143.
- ↑ Loco citato
- ↑ RIC Titus 153 et 154.
- ↑ Sestertius in Museo Britannico
- ↑ Sestertius in Museo Britannico
- ↑ Aureus in Museo Britannico.
- ↑ Denarius in Museo Britannico
- ↑ Denarius in Museo Britannico
- ↑ Denarius in Museo Britannico
- ↑ Denarius in Museo Britannico
Plura legere si cupis
recensere- Annemarie Ambühl, "The Flavians and Their Women: Rewriting Neronian Transgressions?" in Flavian Responses to Nero's Rome, 2022: 55-86
- Anthony A. Barrett, "Vespasian's Wife", Latomus, 2005: 385-396
- Helmut Castritius, « Die flavische Familie. Frauen von Vespasian, Titus und Domitian », in Die Kaiserinnen Roms. Von Livia bis Theodora, Monaci, Beck, 2002: 164-186
- Dietmar Kienast, "Diva Domitilla", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 1989: 141-147
- H. W. Ritter, "Zur Lebensgeschichte der Flavia Domitilla, der Frau Vespasians", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1972: 759-761
- Paul Veyne, "Les honneurs posthumes de Flavia Domitilla et les dédicaces grecques et latines", Latomus, 1962: 49-98