Plaustrum
Plaustrum,[1] sive carrus,[2] est vehiculum, ad onera vehenda aptum, bove vel equo vel alio animali tractum, praesertim apud rusticos usitatum. Saepius duas aut quattuor rotas habet. Prima plaustra creata sunt in altero dimidio quarti millennii a.E.V..
Unam legis e paginis de
disserentibus
Vehicula terrestria
Vehicula aquatica
Vide etiam: Portus
Vehicula aërialia
Vide etiam: Aëroportus, helicopterarium et heliportus Aërostates
Aërodynes
Vehicula spatialia
Genera plaustrorum sunt:
- arcera: plaustrum tectum undique ex tabulis, quasi arca quaedam magna, quo vehiculi genere senes et aegroti cubantes vectabantur. Ante lecticas in usu fuit, et his inventis postea desiit. Cum ea adhiberi opus erat, stragula veste sternebatur.[3]
- essedum: vehiculum, birotum Gallorum et Britannorum, apud Belgas primo repertum, vehendis quidem hominibus oneribusve aptum, sed a Gallis praecipue Britannisque usurpatum in bello, cum ex eo pugnare soliti essent: cujus pugnae rationem Caes. 4. B. G. 33. et 5. ibid. 16. tradit. Paullatim transiit ad usum Romanorum, tum ad itinera et gladiatorias pugnas, tum oneribus vehendis.[4]
- carpentum: carrus tectus duos rotas habens
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Forma plaustrum apud Ciceronem, De divinatione 1.57; rarius plostrum, e.g. apud Catonem, De agri cultura 2.7.
- ↑ Forma carrus apud Caesar, De bello Gallico 1.6.1; rarius carrum, neutro genere, e.g. in Bello Hispaniensi 6.2.
- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad carrum spectant (Wagons, Carriages, Wagons). |