Aperire sectionem principem
Carrus parvulus ab asino actus.

Plaustrum,[1] sive carrus,[2] est vehiculum, oneribus vehendis aptum, a bove, equo, vel alio animali tractum, praesertim apud rusticos usitatum. Saepius duas aut quattuor rotas habet. Prima plaustra creata sunt in altero dimidio quarti millennii a.E.V..

Genera plaustrorum sunt:

  • arcera: plaustrum tectum undique ex tabulis, quasi arca quaedam magna, quo vehiculi genere senes et aegroti cubantes vectabantur. Ante lecticas in usu fuit, et his inventis postea desiit. Cum ea adhiberi opus erat, stragula veste sternebatur.[3]
  • essedum: vehiculum, birotum Gallorum et Britannorum, apud Belgas primo repertum, vehendis quidem hominibus oneribusve aptum, sed a Gallis praecipue Britannisque usurpatum in bello, cum ex eo pugnare soliti essent: cujus pugnae rationem Caes. 4. B. G. 33. et 5. ibid. 16. tradit. Paullatim transiit ad usum Romanorum, tum ad itinera et gladiatorias pugnas, tum oneribus vehendis.[4]
  • carpentum: carrus tectus duos rotas habens

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Forma plaustrum apud Ciceronem, De divinatione 1.57; rarius plostrum, e.g. apud Catonem, De agri cultura 2.7.
  2. Forma carrus apud Caesar, De bello Gallico 1.6.1; rarius carrum, neutro genere, e.g. in Bello Hispaniensi 6.2.
  3.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
  4.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad carrum spectant (Wagons, Carriages).