Nummi Imperii Romani
Nummi Imperatorum Romanorum vel Imperii Romani, sunt nummi in nomine civitatis Romanae eo tempore percussi quo ab imperatoribus regebatur. Sedecimo saeculo apud primos numismatistas a Caesare[1] vel a Pompeio[2] incipiebant, hodie vero doctrinam historicam de mutata republica vulgo acceptam sequentes, ab Augusto (27 a.C.n.). Nam nova ratio monetaria (sestertius ex orichalco, non iam ex argento etc.), quae usque ad tertium saeculum duravit, ab Augusto circa 23/20 a.C.n. instituta est. Nec tamen absurda erat divisio prior : etenim cum ductores exercituum nummos ex animo cudunt atque effigiem suam eis imponunt, tum monetam apparet in arbitrio senatus magistratuumque positam non iam esse. Itaque illi nummi nonnumquam "imperatorii" dicuntur quia in castris per bella civilia ab imperatoribus (id est victoribus ducibus) fiebant. Praecipua tamen causa cur illam divisionem assumpserint fuit incertissima adhuc chronologia triumvirum monetalium ; contra chronologia nummorum imperatorum facilius probabatur.
Nonnullae provinciae (Aegyptus, Asia, Syria) nummos sui generis, qui ad pondus drachmae exigebantur et Graecis litteris inscripti erant, etiam tempore imperatorum Romanorum retinuerunt ; simili modo coloniae et municipia in Thracia, Graecia, Asia aeneos nummos parvi pretii ad commercium locale destinatos percutere non desierunt : qui nummi, quamquam effigiem imperatoris Romani ex altero latere plerumque exhibent, tamen a nummis proprie Romanis separantur atque sive provinciales sive Graeci imperiales vulgo appellantur et seorsum recensentur.
Notae
recensere- ↑ Quia Suetonium sequebantur ut Aeneas Vicus et Hubertus Goltzius.
- ↑ Sic Adolphus Occo et nono decimo saeculo Henricus Cohen.
Bibliographia
recensere- Henricus Cohen, Description historique des monnaies frappées sous l'Empire romain. 2a ed. 1880-1892
- Ricardus Duncan-Jones, Money and Government in the Roman Empire. Cantabrigiae, 1994 (Paginae selectae apud Google Books)
- Haroldus Mattingly, Eduardus A. Sydenham et al.: The Roman Imperial Coinage. 10 voll. in 13 partibus. Londinii, 1923–1994
- Adolphus Occo, Impp. Romanorum numismata a Pompeio magno ad Heraclium ed. altera, multis nummorum millibus aucta.. Augustae Vindelicorum : ad insigne pinus, 1601 Hic legere potes. Tertia editio 1625, post mortem auctoris.
- S. W. Stevenson, C. R. Smith, A Dictionary of Roman Coins, Republican and Imperial. Londinii Versio interretialis