Orichalcum
Orichalcum vel aurichalcum (Graece ὀρείχαλκος) est flava mixtura metallica quae in camino ex 37 % zinci et 63 % cupri oritur. Unum e quattuor metallis fuit in re nummaria ab Augusto instituta cum auro, argento cuproqueː pretiosior quam cuprum habebaturː qua de causa sestertii et dupondii ex orichalco fiebant, asses vero et quadrantes e cupro. Ob colorem etymologia popularis ex auro et chalco, hoc est 'aes aureum', diu viguit quamquam e duobus vocabulis Graecis quae 'aes e montibus' significant potius nomen ortum esse videtur.

Proprietates physicae
recensereDensitas: 8,4 g/cm³.
Fusionis temperatura: 900 – 925° C
Historia orichalci
recensereAnno 3000 a.C.n. orichalcum in regno Assyria adhibitum est. Plato auctor est in mythica Atlantum insula orichalcum abundasse atque post aurum tum pretiosissimum fuisse[1]. Dubium tamen est an idem metallum in mente habuerit atque nos hodie. Certe ab Augusti tempore unum e quattuor metallis fuit in re nummaria Romana cum cupro, argento, auro. Tum minus quam argentum aut aurum, plus aere et cupro valebat. Inprimis sestertii et dupondii ex aurichalco fiebant. Saeculo septimo decimo et duodevicesimo urbs Stolberg erat sedes orichalci fabricationis.
Notae
recensereNexus externus
recensere