Aperire sectionem principem
Iudaea antiqua primo saeculo
Nomina provinciarum anno 115 imperatore Traiano.

Iudaea et tum Syria Palaestina fuit provincia Romana, anno 6 instituta postquam Herodes Archelaus regnum vel potius ethnarchiam[1] abdicare ab Augusto coactus est. Pluribus regionibus Palaestinae constabat, Samaria, Idumaea, et finibus circum Hierosolyma quae stricto sensu Iudaea appellabantur. Anno 44, Herode Agrippa I mortuo, Peraea quoque, quae regio trans Iordanem flumen et lacum Asphaltiten sita est, provinciae addita est atque circa idem tempus et Galilaea[2].

HistoriaRecensere

Pompeius primo anno 64 a.C.n. Iudaeam superavit, tertio bello Mithridatico exeunte, et ibi regem clientem creavit. Iudaei provinciae contra Imperium Romanum rebellaverunt et victi sunt a Tito, qui etiam secundum Templum Hierosolymitanum delevit.

Fasti praefectorum IudaeaeRecensere

Primi equites Romani qui Iudaeam administrabant titulum praefecti gerebant, ut ex inscriptionibus constat, et legatis Syriae subiciebantur. Non Hierosolyma, urbem sacram Iudaeorum, sed Caesaream[3] mittebantur.

Inter 41 et 44 Iudaea fuit pars Herodis Agrippae regni, cui a Claudio data est.

Fasti procuratorum IudaeaeRecensere

Procuratores erant viri equestris ordinis qui in provincias minores a Claudio imperatore mittebantur atque tributis et vectigalibus praecipuam operam dabant. Ius quoque dicebant et tranquillitati publicae consulebant sed legiones non ducebant, cohortes auxilarium tantum eis praesto erant : si quid novi accidisset procuratores Iudaeae, qui Caesareae Maritimae sedem suam habebant, legatum Syriae et eius legiones accire poterant, quod anno 66 accidit. Iam maior provincia erat quam praefectorum tempore quia regnum Herodis Agrippae tetrarchias Philippi et Herodis Antipae incluserat. Religiosis rebus et Templi administrationi praerant non procuratores sed reges Iudaei Herodes Chalcidensis ab anno 41 usque 48 atque postea Herodes Agrippa II.

Fasti legatorum pro praetore IudaeaeRecensere

 
Expugnatio templi Hierosolymae, anno 70, a Francisco Hayez picta.

A primo bello Iudaico magistratus qui Iudaeae praeerant legati Augusti pro praetore fuere quibus Vespasianus legionem decimam Fretensem tradidit :

NotaeRecensere

  1. Numquam enim rex a Romanis appellatus est, tantumodo ethnarches erat, id est dux gentis.
  2. BI II.247
  3. Tacitus, Hist. II.78 : Caesarea ...Iudaeae caput est

Fontes praecipuiRecensere

Si vis plura legere...Recensere

  • Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
  • Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
  • Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, Picard, 2009 Recensio critica
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
  • Mauritius Sartre, L'Orient romain : provinces et sociétés provinciales en Méditerranée orientale d'Auguste aux Sévères : 31 avant J.-C.-235 après J.-C., Parisiis, Seuil, 1991 ISBN 2-02-012705-9
  • E. M. Smallwood, The Jews under Roman Rule : from Pompey to Diocletian, Lugduni Batavorum, Brill, 1976
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!