Caracalla
Marcus Aurelius Antonius agnomine Caracalla pro mantello Gallico (natus Lucius Septimius Bassianus die 4 Aprilis 188 Lugduni; necatus 8 Aprilis 217 Carrhis), fuit imperator Romanus ab anno 211 usque ad mortem. Anno 202 Plautillam in matrimonium duxit, quam autem anno 205 in exsilium misit, annoque 211 interfici iussit.
Vita
recensereFilius Septimii Severi, primi imperatorum militarium qui dicuntur, et Iuliae Domnae anno 194 patrem in expeditionibus comitatus eset. Anno [][197]], seditionem Iudaeorum repressit. Anno 196 Caesar, anno 198 Augustus declaratus in principio una cum fratre Geta in throno imperatoris regebat; Geta autem eius iussu anno 212 trucidatus est, una cum multis sectatoribus, inter quos et Aemilius Papinianus iuris peritissimus. Thermas Antoninianas, praeclaras aquas, exaedificavit. Illo regnante, verisimiliter Itinerarium provinciarum Antonini Augusti, quod eius nomen habet, factum est. Constitutionem Antoninianam die 11 Iulii anni 212 edidit.
Constitutio inter rata est ut vectigalia augerentur et provinciarum cohaesio firmaretur. Bella anno 213 ad limites contra Alamannos et Chattos gessit et in regione Danubii mediae anno 214. Ambitione maxima ductus ad instar Alexandri Magni Parthos vincere temptavit. Tormentorum conficiendorum causa monetarum argentum vitiari iussit. Caralla sub casside despota atque profusor factus indignationem movit, ut a praetorianis Macrino duce iugulatus est. Vita eius in Historia Augusta narratur.
Fontes de vita et principatu Caracallae
recensere- Aurelius Victor, De Caesaribus 21
- Cassius Dio, Historia Romana 78.1-79.6 (pars huius operis deperdita quidem sed a monacho Byzantino Xiphilino abbreviata)
- Epitome de Caesaribus 21
- Herodianus, Ab excessu Divi Marci liber 4
- Historia Augusta, "Antoninus Caracallus" Aelio Spartiano tributa
Pinacotheca
recensere-
Tondo familiae Septimii Severi, e quo, post damnationem memoriae, imago Getae erasa est.
-
Thermae Antoninianae a Caracalla aedificatae
-
Caracalla
Nexus externi
recensereAugustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus
Antecessores: Lucius Annius Fabianus et Marcus Nonius Arrius Mucianus |
Consul 202 cum Imp. Caesare Lucio Septimio Severo Pertinace Augusto III |
Successores: Gaius Fulvius Plautianus II et Publius Septimius Geta |
Antecessores: Lucius Annius Maximus et Lucius Septimius Severus Aper |
Consul 208 cum Publio Septimio Geta Caesare II |
Successores: Marcus Nummius Umbrius Primus Senecio Albinus et Lucius Fulvius Gavius Numisius Petronius Aemilianus |
Antecessores: Gaius Iulius Asper II et Gaius Iulius Camilius Asper |
Consul 213 cum Decimo Caelio Calvino Balbino II |
Successores: Lucius Valerius Messalla et Gaius Octavius Appius Suetrius Sabinus |