Aperire sectionem principem

Iulia Domna (nata anno 170; mortua 217) fuit uxor imperatoris Septimii Severi, mater Caracallae et Getae, matertera Elagabali et Alexandri Severi.

VitaRecensere

Iulia Domna fuit filia minor natu Iulii Bassiani (qui e stirpe regum divinorum Emesae ipse fit pontifex dei El-Gabal sive Elagabali) sororque Iuliae Maesae. Severo nupsit anno 187, qui in somnio (ut postea praetendit) divam Faustinam thalamum nuptiale in templo Veneris adornantem viderat.[1]

Anno 217 Iulia Domna cum Caracalla in expeditione contra Parthos profecta est. Ibi, imperatore a militibus interfecto, illa vim sibi intulit.

FortunaRecensere

Fabulam biographicam de Iulia Domna titulo Ego Iulia Sanctiagus Posteguillo anno 2017 divulgavit.

FontesRecensere

NotaeRecensere

  1. Cassius Dio, Historia Romana 75.3.2.

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • Nabia Abbott, "Pre-Islamic Arab Queens" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 58 (1941) pp. 1-22