Gaius Iulius Asper
Gaius Iulius Asper (nescimus, quo anno natus mortuusque sit) senator Romanus doctissimus atque orator summae eloquentiae fuit. Commodo imperatore regnante consul suffectus creatus anno 200/201 vel 204/205 proconsul Africae fuit. Anno 212 consul ordinarius cum filio Gaio Iulio Camilio Aspro, eodem tempore (iam ante 1 Ianuarii 212 praefectus urbi Romae fuit. Sed eo ipso anno a Caracalla imperatore depositus atque cum filio in exilium missus est. Postea revocatus atque anno 217 a Caracalla imperatore proconsul Asiae factus a Macrino a provincia prohibitus est, quod esset iam senex et propter valetudinem. Pro quo Quintus Anicius Faustus proconsul creatus est.
Antecessores: Hedius Lollianus Terentius Gentianus et Pomponius Bassus |
Consul 212 cum Gaio Iulio Camilio Aspro |
Successores: Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Antoninus Augustus IV et Decimus Caelius Calvinus Balbinus II |