Pomponius Bassus
Pomponius Bassus (natus ignoto anno, mortuus anno 221) fuit senator Romanus. Pater eius Gaius Pomponius Bassus Terentianus, consul suffectus circa annum 193 erat. Anno 211 consul ordinarius creatus est et annis 212 ad usque 217 legatus Augusti pro praetore Moesiam Inferiorem vel Superiorem[1] administravit. Anno 221 Heliogabalus imperator Anniam Aureliam Faustinam uxorem Bassi cupiebat, Bassum necari iussit[2], uxorem suam Iuliam Aquiliam Severam reliquit atque Faustinam duxit. Sed paucis mensibus post ad uxorem pristinam reversus est.
Notae
recensere- ↑ Cassius Dio, Res Gestae, LXXVIII21,2
- ↑ Cassius Dio, Res Gestae, LXXIX 5,1.4
Antecessores: Manius Acilius Faustinus et Aulus Triarius Rufinus |
Consul 211 cum Hedio Lolliano Terentio Gentiano |
Successores: Gaius Iulius Asper II et Gaius Iulius Camilius Asper |