Alexander (Aristobuli filius)
Alexander (mortuus 49 a.C.n.), domo Hasmonaeorum in Iudaea regnante ortus, fuit filius Aristobuli II qui Hierosolymis regnavit inter 67 et 63 a.C.n. et frater Antigoni II qui regnavit inter 40 et 37 a.C.n.. Sobrinam Salomen Alexandram, filiam patrui et summi sacerdotis Hyrcani II, uxorem duxit e qua genuit Mariammen, uxorem futuram Herodis Magni ab ipso marito morte damnatam, et Aristobulum III qui per aliquot menses summus sacerdos fuit antequam iussu eiusdem Herodis per insidias interficeretur.
Pompeius postquam anno 63 a.C.n. Hierosolyma expugnavit regem Aristobulum II cum liberis Romam secum duxit, ut triumphum ornarent. At Alexander eorum custodiam fefellit et in Iudaeam rediit ubi congregatis circum se fautoribus monarchiae armatis manibus totam regionem infestabat . Mox tamen Romanorum exercitus vi impar a proconsule Gabinio oppressus est[1]. Precibus maternis datum est ut salvus dimitteretur.
Sed anno 49 a.C.n. bello civili inter Pompeium et Caesarem flagrante Scipio, Pompei socer, qui tum copias in Syria Pompeianis partibus legebat, Alexandrum ad tribunal suum vocavit et accusavit quod Romanis infestus fuisset ; iussu Pompei morte damnatus Alexander Antiochiae decollatus est. Pompeiani enim timebant ne Caesar Aristobuli filios ad seditiones contra Hyrcanum et Antipatrem, eorum socios in Iudaea, movendas adhiberet. Eodem anno et pater Aristobulus ab eis veneno interceptus est, cui Caesar duas legiones tradere in animo habebat[2].
Notae
recensereSi vis plura legere.
recensere- Kenneth Atkinson, A History of the Hasmonean State: Josephus and Beyond, T§T. Clark, 2016.
- Eduardus Dabrowa, The Hasmoneans and their state : a study in history, ideology, and the institutions, Kraków, Jagiellonian university press, 2010.
- Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009