Fridericus Hebbel

poëta Germanicus

Christianus Fridericus Hebbel, qui Veslingburi in oppido Dithmarsiae anno 1813 die 18 Martii natus obiit anno 1863 die 13 Decembris Vindobonae, poëta Germanicus et imprimis tragoediarum scriptor fuit.

Wikidata Fridericus Hebbel
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Hebbel: imago
Fridericus Hebbel: imago
Fridericus Hebbel: subscriptio
Fridericus Hebbel: subscriptio
Nativitas: 18 Martii 1813; Veslingburen
Obitus: 13 Decembris 1863; Vindobona
Patria: Duchy of Holstein
Nomen nativum: Christian Friedrich Hebbel

Familia

Coniunx: Christine Enghaus

Memoria

Sepultura: Matzleinsdorf Protestant Cemetery

Hebbel eo imprimis illustris est, quod maximus erat eorum, in Germania qui fuerunt, poetarum scaenicorum scriptorumque narrationum, qui saeculo undevicensimo opera sua ad veram hominum vitam spectare voluerunt ideoque novo sane verbo creato realistae appellantur. Quin etiam in carminibus faciendis Hebbel una cum Conrado Ferdinando Meyer aliisque a romanticorum more scribendi alienus vitam affectusque cottidianos celebrare maluit.

Opera praecipua Friderici Hebbel recensere

  • tragoedia Iudith inscripta (anno 1840)
  • tradoedia Genoveva inscripta (anno 1843)
  • tragoedia Maria Magdalene[1] inscripta (anno 1843)
  • tragoedia Herodes et Mariamna inscripta (anno 1850)
  • tragoedia Agnes Bernauer inscripta (anno 1851)
  • tragoedia Gyges eiusque anulus inscripta (anno 1854.)
  • tragoediarum trilogia Nibelungi inscripta (anno 1861)

Adnotationes recensere

  1. Pro Maria Magdalena, ut hoc drama manu auctoris inscriptum erat, mendo typographico primae editioni Maria Madgalene impressum erat. Hoc errato magis magisque inveterascente Hebbel ipse hanc inscriptionem tandem probavit.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon