Aperire sectionem principem
Herodis Magni regnum ab Augusto divisum ː viridis pars Archelao obvenit.

Herodes Archelaus fuit ethnarches Iudaeorum, ab Augusto confirmatus, inter annum 4 a.C.n. et annum 6 p.C. Quamquam pater eius, rex Herodes Magnus, ultimo testamento eum heredem instituerat Augustus eum regem appellare noluit, sed tantum ethnarcham ("ducem gentis"), qui titulus indicat Archelaum omnium Iudaeorum ducem fuisse qui per orbem Romanum disseminati tributum ad templum Hierosolymitanum pendebant. Quarta pars regni paterni fratri Herodi Antipae data est, quarta semifratri Herodi Philippo. Ita dimidium regnum tantum Archelao obvenit : Iudaea, Idumaea, Samaria. Nihilominus superior fratribus erat qui tantum tetrarchae appellabantur[1].

Index

De genteRecensere

Archelaus erat filius Herodis Magni et Samaritanae mulieris, Malthacae nomine, idemque frater germanus Herodis Antipae quicum de regno apud Augustum certavit. Uxorem duxit Mariammen quandam, quae fortasse fuit una e filiabus Aristobuli semifratris, atque ea repudiata iam ethnarches Glaphyram viduam semifratris Alexandri et Archelai Cappadocum regis filiam ː quod genus matrimonii apud Iudaeos non licitum fuisse scribebat Flavius Iosephus[2].

De exsilioRecensere

Nativitas Christi a traditione ecclesiastica computata in annos Archelai ethnarchae incidit, quamquam in Bibliis pater et filius vix distingui possunt : uterque enim Herodes appellabatur. Anno 6 querentibus Iudaeis ei subiectis de morum atrocitate ab imperatore Augusto in Galliam apud Allobroges[3] relegatus est. Tum Iudaea provincia Romana procuratoria facta est, cui primus Coponius, eques Romanus, praefuit.

NotaeRecensere

 
Flavius Iosephus Medio Aevo et sexto decimo saeculo multos lectores delectabat ː unde ille fictitius vultus in Promptuario Iconum (1553) Herodi Archelao attributus.
  1. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVII.317-320.
  2. Ant. Iud. XVII.341 et 349-353.
  3. Strabo XVI.2.46. Dio Cassius LV.27.6. Flavius Iosephus BI II.111. Ant. Iud. XVII.342-348.

FontesRecensere

Si vis plura legereRecensere

  • Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009.
  • Nikos Kokkinos, The Herodian Dynasty : Origins, Role in Society and Eclipse, Sheffield, JSOT Press, 1998
  • E. Maria Smallwood, The Jews under Roman rule : from Pompey to Diocletian. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1976 ISBN 90-04-04491-4