4 a.C.n.
Annus 4 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
Anni: | (11 a.C.n.) · 10 a.C.n. · 9 a.C.n. · 8 a.C.n. · 7 a.C.n. · 6 a.C.n. · 5 a.C.n. · 4 a.C.n. · 3 a.C.n. · 2 a.C.n. · 1 a.C.n. · (1) |
Eventa
recensereRomae
recensere- 1 Ianuarii - Gaius Calvisius Sabinus et Lucius Passienus Rufus consules ordinarii facti sunt. Postea eis Gaius Caelius Rufus et Servius Sulpicius Galus successerunt suffecti.
- Herodes, iam graviter aegrotans, filium Antipatrum, permittente Augusto, in carcere interfici iussit. Novum testamentum composuit quo Archelaum, alium filium quem ex Malthace genuerat, heredem instituebat. Circa idem tempus Hierosolymis magna Iudaeorum seditio orta est ob aquilam auream supra portam templi ab Herode collocatam quam securibus destruendam curaverunt. Poena saevissima fuit : nam duo milia eorum legatus Quinctilius Varus in cruces adfixit.
- Mortuo Herode, Augustus Archelaum regem non appellavit sed eum ethnarcham Iudaeorum fecit cui Idumaea, Iudaea, Samaria obvenerunt ; simul eius frater Herodes Antipas tetrarches Galilaeae et Peraeae fit atque eius semifrater Herodes Philippus tetrarches Trachonitidis et Bataneae. Ita regnum Herodis Magni in tres partes divisum est.
In Iaponia
recensere- Ise Magnum Templum constitutum in Ise Mieensis apud oraculum est.
Nati
recensere- L. Annaeus Seneca minor (mortuus 65)
Mortui
recensere- Antipatros, filius maximus natu Herodis Magni, qui diu successor designatus fuerat.
- Herodes Magnus
- Marcus Tullius Tiro