Marcus Iunius Silanus (consul 46)

Marcus Iunius Silanus (natus anno 14 ante 19 Augusti, mortuus anno 54) senator Romanus fuit.

Pater eius Marcus Iunius Silanus Torquatus, consul ordinarius anni 19, fuit, mater Aemilia Lepida. Habuit duos fratres Decimum Iunium Silanum Torquatum, consulem anni 53 et Lucium Iunium Silanum, praetorem anno 48 (mortuus 49) duasque sorores Iuniam Silanam et Iuniam Calvinam. Filium habuit Lucium Iunium Silanum Torquatum, qui post coniurationem Pisonis a Nerone imperatore necatus est.

Cursus honorum

recensere

Silanus frater Arvalis et toto anno 46 consul erat. Anno 54 proconsul Asiam administravit.

Cum Agrippina Minor, quae mortem Lucii, Silani fratris, effecit, eius ultionem timens Silanum per Publium Celerium procuratorem et Helium libertum necavit[1].

  1. Tacitus suis Annalibus (XIII 1), de ea re scripsit: "Prima novo principatu mors Iunii Silani proconsulis Asiae ignaro Nerone per dolum Agrippinae paratur, non quia ingenii violentia exitium inritaverat, segnis et dominationibus aliis fastiditus, adeo ut C. Caesar pecudem auream eum appellare solitus sit: verum Agrippina fratri eius L. Silano necem molita ultorem metuebat, crebra vulgi fama anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni et imperium per scelus adepto virum aetate composita insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris: quippe et Silanus divi Augusti abnepos erat. haec causa necis. ministri fuere P. Celer eques Romanus et Helius libertus, rei familiari principis in Asia impositi. ab his proconsuli venenum inter epulas datum est, apertius quam ut fallerent."


Antecessores:
Marcus Vinicius II et Titus Statilius Taurus Corvinus
Consul
46
cum
Decimo Valerio Asiatico II
Successores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus IV et Lucius Vitellius III