Titus Statilius Taurus (consul 44)
Titus Statilius Taurus (quando natus sit, nescimus; mortuus anno 53) fuit senator Romanus. Pater eius Titus Statilius Taurus, consul anni 11 fuit. Mater fuit Valeria Messalina, filia Marci Valerii Messallae Corvini consulis 31 a.C.n.. Titus Statilius Taurus Corvinus frater anno 45 consul ordinarius creatus est. Ipse anno 44 summum magistratum gessit. Anno 51/52 vel 52/53 proconsul Africam administrabat. Legatus Statilii, Marcus Tarquitius Priscus, eum post reditum repetundarum pecuniarum et magicarum superstitionum accusavit. Sed re vera hac accusatione ficta, Agrippina uxor Claudii imperatoris, hortos Statilii acquirere voluit. Statilius autem "nec . . . diutius falsum accusatorem, indignas sordis perpessus vim vitae suae attulit ante sententiam senatus."[1] Tarquitius anno 61 repetundarum ab incolis Bithyniae accusatus damnatusque est.[2]
Notae
recensere
Antecessores: Tiberius Claudius Caesar Augustus III et Lucius Vitellius II |
Consul 44 cum Gaio Sallustio Passieno Crispo |
Successores: Marcus Vinicius II et Titus Statilius Taurus Corvinus |