Titus Statilius Taurus Corvinus (nescimus, quando natus sit mortuusve) senator Romanus patricius fuit primo saeculo post Christum natum. Pater eius Titus Statilius Taurus, consul anni 11 fuit. Mater Valeria Messalina erat, filia Marci Valerii Messallae Corvini consulis 31 a.C.n.. Frater Titus Statilius Taurus, consul anni 44.
Ipse frater Arvalis ab anno 32 erat et praeterea XVvir sacris faciundis. Anno 45 consul ordinarius creatus est. Anno sequenti coniurationi Asinii Galli, filii Servii Asinii Celeris, interfuit. De fato Corvini nihil certi novimus[1].

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 923


Antecessores:
Titus Statilius Taurus et Gaius Sallustius Passienus Crispus II
Consul
45
cum
Marco Vinicio II
Successores:
Decimus Valerius Asiaticus II et Marcus Iunius Silanus