Gaius Cestius Gallus
Gaius Cestius Gallus Camerinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo fuit. Anno 21 Anniam Rufillam fraudis accusavit et damnari adeptus est[1]. Anno 32 praetor Quintum Servaeum senatorem atque comitem Germanici Caesaris et Minucium Thermum equitem Romanum ut amicos Seiani accusavit[2]. Anno 35 consul ordinarius creatus est. Filius eius Gaius Cestius Gallus consul suffectus anno 42 erat[3].
C. Cestius Gallus hospes
recensereSuetonius quae sequuntur narrat: Tiberius "Cestio Gallo, libidinoso ac prodigo seni, olim ab Augusto ignominia notato et a se ante paucos dies apud senatum increpito cenam ea lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis puellis ministrantibus cenaretur."[4]
Notae
recensere
Antecessores: Paullus Fabius Persicus et Lucius Vitellius |
Consul 35 cum Marco Servilius Noniano |
Successores: Sextus Papinius Allenius et Quintus Plautius |