Pontius Pilatus
Pontius Pilatus fuit eques Romanus, hodie notissimus quia, Tiberio imperatore, ab anno 26 usque ad annum 36 Iudaeae fuit praefectus et iudex qui Iesum Nazarenum supplicio crucis damnavit.[1]

Quid egerit praefectus
recensereA Tiberio imperatore designatus, anno 26 Valerio Grato in Iudaeae praefectura successit. Flavius Iosephus Pilatum accusabat quod Iudaeos spreta eorum religione varie offenderitː nam cohortes et signa hermam Augusti praeferentia Hierosolyma, sanctam in urbem, unde imagines omnium animantium ex legibus patriis prohibendae erant, introducere voluit. Rogantes Iudaeos ut amoverentur primum per milites opprimere voluit, deinde cum mori non recusarent, constantiam animi miratus mutavit sententiam[2]. Mox ad aquae ductum aedificandum sacram pecuniam Templi impendit. Indignantibus Iudaeis seditiones et neces fuerunt[3].
Werner Eck autem Iosephum eas res studiose descripsisse ratus dubitat ne Pilatus sua sponte Iudaeos offendere voluerit. Milites imagines Augusti velatas noctu urbem inducere iussit, id est clam et secreto, ne Iudaei ea viderent, quae non fecisset, si animos Iudaeorum laedere voluisset. Quod aquae ductum pecuniis sacris aedificatum pertinet, mos erat Romanorum, pecunias templorum in aedificia publica exstruenda impendere. Pilatus Iudaeos id aegre laturos esse fortasse nesciebat. Cur autem Iosephus Pilatum tam malevolum descripsit? Iosephus non modo Zelotis, sed etiam Romanis quibusdam bellum Iudaicum susceptum crimini dare voluit. Quia cliens domus Flaviae factus neque Imperatores ipsos neque legatos Syriae, quorum gentes etiam tum potentes erant, accusare est ausus, culpam simultatum, e quibus bellum conflatum erat, in praefectos Iudeae confert[4].
Pilatus in Samaritanos quoque religiosis motibus turbatos saevisse dicitur et multos homines per equites suos occidit. Qui ad Vitellium, tum legatum Syriae, questum ire properaverunt. Et Vitellius Pilatum Romam redire iussit, coram ipso imperatore sese ut criminibus purgaret (quo ipso tempore Romae Caligula Tiberio successit)[5]. In eius locum legatus Marcellus a Vitellio designatus est. Nec quicquam amplius de eo accepimus...
Fontes
recensere- Flavius Iosephus, libro secundo de Bello Iudaico 169-177
- libro octavo decimo Antiquitatum Iudaicarum 55-90
- Philo, Legatio ad Gaium 299-305
- Tacitus, Annales 6.50-51
- Evangelia
- Mythistorica
- Cura sanitatis Tiberii
- Evangelium Nicodemi sive Acta Pilati
- Mors Pilati
- Vindicta Salvatoris
Plura legere si cupis
recensere- Helena Bond, Pontius Pilate in history and interpretation, Cambridge University Press, 1998 Recensio critica
- Michel Dubuisson, 'Le "procurateur" de Judée, Revue belge de Philologie et d'Histoire 1999(77) ː 131-136
- Werner Eck, "Herrschaft, Widerstand, Gehorsam: Rom und das Judentum in Iudaea/Palaestina", in Jüdische Lebenswelten. Von der Antike bis zur Gegenwart, curante E. Baltrusch, U. Puschner, Francofurti, 2016: 31-52
- Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009. Recensio critica
- Harold Hoehner, "Why Did Pilate Hand Jesus Over to Antipas?". In Ernst Bammel. The Trial of Jesus, 1970 ː 84-90
- Carolus Kraeling, "The Episode of the Roman Standards at Jerusalem", The Harvard Theological Review, 1942(35) ː 236-289
- Gilbert Labbe, 'Ponce Pilate et la munificence de Tibère. L'inscription de Césarée', Revue des Études Anciennes 1991(93) ː 277-297
- Ioannes Petrus Lemonon, Pilate et le gouvernement de la Judée : textes et monuments, Parisiis, J. Gabalda, 1981 Recensio critica
- Ponce Pilate, Éd. ouvrières, 2007 Recensio critica Apud Guglum librorum
- Paul L. Maier, "The Fate of Pontius Pilate", Hermes, 1971: 362-371
- E. Maria Smallwood, The Jews under Roman rule : from Pompey to Diocletian. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1976 ISBN 90-04-04491-4 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- 'The Date of the Dismissal of Pontius Pilate from Judea', The Journal of Jewish Studies 1954 ː 12-21.
Notae
recensere- ↑ Flavius Iosephus Ant. Iud. XVIII.63-64. Tacitus, Annales XV.44
- ↑ Flavius Iosephus BI II.169-174. Ant. Iud. XVIII.55-59.
- ↑ Flavius Iosephus BI II.175-177. Ant. Iud. XVIII.60-62.
- ↑ Werner Eck: Die römischen Repräsentanten in Judaea: Provokateure oder Vertreter der römischen Macht?, Leiden 2011, pp. 48–57
- ↑ Flavius Iosephus Ant. Iud. XVIII.85-89.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pontium Pilatum spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Pontium Pilatum spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- De Pilato in Lexico Bibliographico et Biographico Ecclesiae (Germanice)
- Christof Dahm, "PILATUS, Pontius" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 613–616 (Theodisce)
- Le Monde de la Bible a I.P. Lemonon, M. Sartre et aliis
- De nummis procuratorum Iudaeae apud Jewish virtual library