Hermas (mortuus 160? Romae) fuit auctor operis nomine Pastor Hermae. Sanctus et Pater Apostolicus colitur.

Secundum Canonem Muratorianum, cuius auctor se aequalem Hermae esse affirmat, Hermas frater episcopi Romani Pii I atque libertus fuit. Auctor Pastoris Hermae inter Patres Apostolicos et Patres Ecclesiae numeratur. Christianus probus, maritus, simplex habetur.

Cum saeculo secundo scripsit, ab Herma, cuius in epistula Sancti Pauli ad Romanos (Röm 16,14) mentio fit, distinguendus esse videtur.

Opus recensere

Pastor Hermae relevationes Hermae ab angelo, qui formam pastoris assumpserat, datas describit. Opus imprimis in Oriente magna laude florebat.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Pastor Hermae.

Dies festus recensere

Dies festus Hermae est 9 Maii.

Bibliographia recensere

  • Reinhard Staats: Hermas. In: Theologische Realenzyklopädie 15 (1986), p. 100-108 (introductio et bibliographia) Google Booksearch

Nexus externus recensere