Patres Apostolici appellantur auctores Christiani saeculi primi exeuntis et saeculi secundi ineuntis, qui apostolos novisse putantur vel magnam ab iis vim acceperunt, Patres Ecclesiae ergo generationis secundae et tertiae. Item Canon litterarum ab iis Patribus Ecclesiae scriptarum Patres Apostolici vocatur.

Papa Benedictus XVI eos "generatio ecclesiae secunda post apostolos" appellavit.[1]

Nonnulli Patres Apostolici praeterea in aliis litteris memorantur, de aliis notitiae biographicae certae desunt. Quod omnes universos attinet, fontes historici ceteris epochis ecclesiasticis longe parcius fluunt.

Patres Apostololici recensere

Nonnulli harum litterarum (Epistula Barnabae, Prima epistula Clementis, Pastor Hermae, Didache) saeculis secundo tertioque interdum ad canonem Novi Testamenti numerabantur, sed definitive non assumptae sunt.

Hae litterae maximi ponderis sunt ad Ecclesiam antiquam illius temporis cognsoscendam.

Alii ecclesiae antiquae scriptores illustres, qui autem, quoniam serius vixerunt, in numero Patrum Apostolicorum non habentur, sed Patres Ecclesiae appellantur, sunt Irenaeus Lugdunensis, Iustinus Martyr, Tertullianus, Clemens Alexandrinus, Origenes et Cyprianus Carthaginiesis.

Canon "Patrum Apostolicorum" recensere

  1. Doctrina Duodecim Apostolorum (Didaché)
  2. Epistula Barnabae
  3. Epistula prima Clementis
  4. Epistula secunda Clementis
  5. Epistulae Ignatianae:
    1. Epistula ad Ephesios
    2. Epistula ad Magnesios
    3. Epistula ad Trallianos
    4. Epistula ad Romanos
    5. Epistula ad Philadelphinos
    6. Epistula ad Smyrnaeos
    7. Epistula ad Polycarpum
  6. Litterae a atque de Polycarpo:
    1. Epistula Polycarpi
    2. Martyrium Polycarpi
  7. Epistula ad Diognetum
  8. Pastor Hermae
  9. Fragmenta Papiae et fragmentum Quadrati

Bibliographia recensere

  • Die Apostolischen Väter. Griechisch-deutsche Parallelausgabe. JCB Mohr, Tubingae 1992, ISBN 3-16-145887-7
  • Les Pères apostoliques, Texte intégral, Cerf, 2006. Etiam in interrete
  • Norbert Brox, Georg Kretschmar, Kurt Niederwimmer (Ed.): Kommentar zu den Apostolischen Vätern (KAV). Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 1989ss. * Heinrich Kihn: Der Ursprung des Briefes an Diognet. Herder, Freiburg im Breisgau 1882 (in interrete)
  • Wilhelm Pratscher (Ed.): Die Apostolischen Väter. Eine Einleitung. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2009. ISBN 978-3-525-03637-2.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Catechesis de Clemente Romano, [1]

Nexus externi recensere