Papias fuit episcopus Hierapolitanus (id est urbis Hierapolis Phrygiae) saeculo II ineunte; auctor fuit libri in lingua Graeca de verbis usque ad illum tempus traditis Iesu Christi. Is liber, titulo [[Liber de verbis Domini|Κυριακῶν Λογίων Ἐξηγήσις]] ("Interpretatio dictorum Domini"), deperditus est, sed nonnulla fragmenta exstant quia ab aliis scriptoribus Christianis citantur.

De tempore Papiae non satis constat; Irenaeus autem adseveravit Papiam audivisse verba Ioannis evangelistae (anno 69 mortui) coaevalemque esse Polycarpi (anno 155 martyris).[1] Irenaeus librum Papiae adprobavit; Eusebius autem et citat et vituperat.

NotaeRecensere

  1. Epitome historiae ecclesiasticae Philippi Sidensis Papias apud www.mindspring.com.

BibliographiaRecensere

Editiones et versiones fragmentorum
  • Bart D. Ehrman, ed., The Apostolic Fathers: Volume II. Epistle of Barnabas. Papias and Quadratus. Epistle to Diognetus. The Shepherd of Hermas. Cantabrigiae Massachusettensium (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
  • Franciscus Xaverius Funk, ed., Patres apostolici. Tubingae, 1901 Vol. 1 pp. cvi-cix, pp. 346-375 (Graece, Latine)
  • Franciscus Xaverius Funk, ed., Die apostolischen Väter. Tubingae, 1901 pp. xxx-xxxi, 126-134 (Graece)
  • J. B. Lightfoot, J. R. Harmer, edd., The Apostolic Fathers. Londinii: Macmillan, 1891 pp. 514-535 (Anglice)
  • Martinus Iosephus Routh, ed., Reliquiae sacrae. Oxoniae, 1846 Vol. 1 pp. 3-44 (Graece, Latine)
Eruditio

Nexus externiRecensere