Wikidata-logo.svg Hammona
Res apud Vicidata repertae:
Hammona: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°40′19″N 7°49′30″E
Numerus incolarum: 179 185
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Hamm

Gubernium

Praefectus: Thomas Hunsteger-Petermann

Geographia

Superficies: 226.43 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Arausionis castrum, Acroenus, Bradford, Chattanooga, Kalisz, TLAXCALA, Tullum, Croto, Monicopolis, Bezirk Mitte

Tabula aut despectus

Hammona: situs
Ecclesia Paulina

Hammona[1] vel Hama[2] (Germanice: Hamm) est urbs in Rhenania Septentrionali-Vestfalia et erat caput Comitatus Marcae. Urbs ad ripam Lippiae fluminis sita est.

HistoriaRecensere

Anno 1226 comes Adolphus de Marca hoc oppidum fundavit. Paulo post civitas muris circumdata est comitibus privilegium consulum eligendorum concedentibus. Saeculo decimo septimo et decimo octavo non solum schola Latina, sed etiam Gymnasium illustre sive academicum in hac urbe florebat. Professor Guilielmus Neuhaus, qui postea Thuiscoburgi docuit, anno 1725 hoc carmen de Hammona edidit:

Hammona est Comitum minor Haga, medullaque Marcae,
Gaudet Athaeneo, pollent ibi robore cives,
Eximios praebet pisces pernasque suillas,
Illic & parvo bibitur sapidissima Keuta[3].

Circulus Latine Legendi HammonensisRecensere

Circulus Latine Legendi Hammonensis conditus est a Rainilde Aschoff a qua semper moderatur et instituitur. Pertinet ad omnes quibus cordi est legere auctores latinos omnium nationum et omnium saeculorum ab antiquitate ad tempora nostra. Circulus congregatur semel in mense quodam die veneris Hammonae, Ostenwall 79, in CVJM – Heim (Johannes-Busch-Haus).

NotaeRecensere

  1. Viro Venerabili et Doctissimo Friderico Adolpho Krummacher Munerum Publicorum per L Annos Continuatam Administrationem Pia Mente Gratulatur, Bonnae, anno 1841 (pag. 3 apud Google Books).
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  3. ex: Oratio de Keuta Hammonensi, p. 29, citatum secundum: Johann Diederich von Steinen: Westphaelische Geschichte 4, Monasterii 1964, S. 545.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hammonam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 51°40′19″N 7°49′30″E • OpenStreetMap • 3221111 GeoNames • Facebook Places • "05915000" apud Statistik-Portal  • Encyclopædia Britannica