Minda
Locus: 52°17′18″N 8°55′0″E
Numerus incolarum: 81 682
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Porta Westfalica, Bad Oeynhausen, Hille, Petershagen
Coniunctiones urbium
Minda (sive Mimida vel Mimda, Mimthum, Mimidona, Mindina, Mindona;[1] Theodisce: Minden) est urbs Germanica in Rhenania Septentrionali-Vestfalia sita et caput circuli Mindensis Luebbeckensisque (Minden-Lübbecke).

GeographiaRecensere
Minda in regione australi planitiei Germanicae septentrionalis ad ripas Visurgis fluminis prope Portam Westfalicam sita est. Canalis mediterraneus media fere urbe super Visurgem traducitur. In cataracta fossali (terminus technicus Theodisce: Schachtschleuse) naves a canale ad Visurgem descendere et a flumine ad canalem ascendere possunt.
HistoriaRecensere
Anno 798 in annalibus regni Francorum Minda primum nominata est. Minda ab anno fere 800 usque ad annum 1648 sedes episcopi erat. A fundatione episcopatus complures cathedrales aedificatae sunt; aedificium hodiernum cum nave longa, nave transversa atque choro in genere gothico, opere occidentali autem in genere romanico post disturbationem in secundo bello mundano reaedificatum est.
Anno 1530 reformatio ecclesiae ritu lutherano in urbem introducta est, sed cathedralem secundum decretum pacis westphaliae usque ad hodie in propietate Ecclesiae Catholicae Romanae est. In eadem pace principatus Mindensis, capite Minda, anno 1648 principatui electorali Brandenburgensi adiunctus est.
Incolae notabilesRecensere
- Fridericus Gulielmus Bessel, astronomus, mathematicus, physicus
- Franciscus Boas, anthropologus et ethnologus
- Sabina Leutheusser-Schnarrenberger, politica
NotaeRecensere
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mindam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 52°17′18″N 8°55′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • "05770024" apud Statistik-Portal • Encyclopædia Britannica |