Henricus II (natus die 5 Martii 1133 – obiit 6 Iulii 1189) fuit filius Galfridi V, comitis Andegavensis, uxorisque eius Mathildis imperatricis. Per matrem fuit nepos regis Henrici I. Henricus fuit dux Normanniae ab anno 1150, comes Andegavensis et Cenomanensis ab anno 1151; in matrimonium ducens Alienoram Aquitaniae fit dux Aquitaniae et comes Pictaviensis anno 1152; rege Stephano mortuo fit rex Angliae anno 1154.

Wikidata Henricus II (rex Angliae)
Res apud Vicidata repertae:
Henricus II (rex Angliae): imago
Henricus II (rex Angliae): imago
Nativitas: 5 Martii 1133; Cenomanum
Obitus: 6 Iulii 1189; Château de Chinon
Patria: Anglia

Familia

Genitores: Galfridus V; Mathildis
Coniunx: Alienora
Proles: Geoffrey, William IX, Count of Poitiers, Henricus rex iunior, Ricardus I, Galfridus II, Matilda of England, Duchess of Saxony, Eleanor of England, Ioanna Anglica, Iohannes, William Longespée, 3rd Earl of Salisbury, Morgan, Peter (?), daughter d'Anjou, Matilda of Barking, Hugh of Wells, Richard (?), child of England
Familia: Plantagenistae, Angevins, House of Normandy

Memoria

Sepultura: Fons Ebraldi

Insignia heraldica

Henricus II (rex Angliae): insigne
Henricus II (rex Angliae): insigne
Henricus II (supra ad sinistram partem) cum filiis tres, Ricardo (ad dextram), Henrico rege iuniore (media imagine), Iohanne (infra ad sinistram), et nepote Henrico III. Matthaeus Paris, Chronica maiora ab eo ipso picta: Bibliotheca Britannica MS BL Royal 14.C.vii f. 9r
Quattuor regis Gulielmi I pronepotes, scil. Erchenbaldus de Soliaco; huius germani Henricus comes Campaniensis; Adela regina Francorum; horumque germanus Henricus rex secundus
Octo regis Henrici II liberi, scil. Guillelmus, Henricus rex iunior, Ricardus, Mathildis, Galfridus, Alienora, Ioanna et Iohannes. Rotulus regum Angliae: Bibliotheca Britannica MS Royal XIV.B.vi membrana 5 (saec. XIV ineunte)

Matrimonium et familia

recensere

Ex Alienora genuit quinque filios et tres filias:

  1. Guillelmus (comes Pictaviensis)
  2. Henricus rex iunior qui ante patrem mortuus est
  3. Ricardus I (rex Angliae)
  4. Mathildis quam Henricus Brunsvicensis uxorem duxit
  5. Galfridus II (dux Britanniae)
  6. Alienora, quam Alphonsus VIII Castellae in matrimonium duxit
  7. Ioanna, quam primum Guillelmus II Siciliae, deinceps Raimundus VI Tolosae in matrimonium duxerunt
  8. Iohannes (rex Angliae)

De matrimonio et prole Gualterus Map sic dixit:

... Henricus Matildis filius, in quem iniecit oculos incestos Alienor Francorum regina, Lodovici piissimi coniux, et iniustum machinata divorcium nupsit ei, cum tamen haberet in fama privata quod Gaufrido patri suo lectum Lodovici participasset. Presumitur autem inde quod eorum soboles in excelsis suis intercepta devenit ad nichilum.[1]

Giraldus autem Cambrensis de matrimonio simili modo explicat: Henricus "Alienoram domino suo Lodowico Francorum regi ... indebite subtraxit sibique de facto coniugali vinculo copulavit, ex qua et prolem ... processu temporis omine infausto suscepit."[2] Filios insuper enumerat: "Sex quoque filios inclytos suscepit, quorum duobus in teneris annis praemature sublatis, quatuor adultis plus pater in flore quam in fructu, plus in herba quam in spica, plus in pueris quam provectis gavisus est."[3]

Henricus amasias habuit multas, sed omnium celeberrimam Rosamundam Clifford, quae in domu sua venationis apud Woodstock comitatus Oxoniensis habitavit. Idem Giraldus de filiis Henrici illegitimis loquitur: "Digna nimirum et et exquisita divinitus hoc ei datum est ultione, ut ob graves excessus et enormes prole propria, minus licite ... suscepta quam deceret, puniri meruerit et ... usque ad extremam exhalationem anxie perturbari iuxta prophetiam ... 'Suscitabit Deus semen tuum contra te.'"[4]

Forma et indoles

recensere

Indolem regis Giraldus sic verbis brevibus describit:

Fuerat enim et ab initio et usque ad finem nobilitatis oppressor, ius et iniuriam fasque nefasque pro commodo pensans; iustitiae venditor et dilator; verbo varius et versutus; nec solum verbi verum etiam fidei transgressor facilis et sacramenti; adulter publicus Deoque ingratus et indevotus; ecclesiae malleus et filius in perniciem natus.[5]

Fontes de vita et regno Henrici II

recensere

Bibliographia

recensere
Bibliographica et de fontibus
  • Antonia Gransden, Historical writing in England c. 550 to c. 1307. Londinii: Routledge, 1974. [De fontibus]
Editiones documentorum
  • Léopold Delisle, ed., Recueil des actes de Henri II, roi d'Angleterre et duc de Normandie, concernant les provinces françaises et les affaires de France. 3 voll. Lutetiae: Imprimerie Nationale, 1909-1916 Introduction Vol. 1 vol. 2 apud archive.org
Biographica et historica
  • J. T. Appleby, Henry II: the vanquished king. Londinii, 1962
  • Martin Aurell, L'empire des Plantagenêt. Lutetiae, 2003
  • Richard Barber, Henry Plantagenet. 1967 (Paginae selectae editionis 2003 apud Google Books)
  • K. M. Broadhurst, "Henry II of England and Eleanor of Aquitaine: patrons of literature in French?" in Viator vol. 26 (1996) pp. 53-84
  • R. W. Eyton, Court, Household and Itinerary of King Henry II. Londinii, 1878 Textus apud archive.org
  • Christopher Harper-Bill, Nicholas Vincent, edd., Henry II: new interpretations. Woodbridge: Boydell Press, 2007. ISBN 978-1-84383-340-6
  • Hans Eberhard Mayer, "Henry II of England and the Holy Land" in English Historical Review vol. 97 (1982) pp. 721-739
  • Georg Phillips, Walter Map: ein Beitrag zur Geschichte König Heinrichs II von England und des Lebens an seinem Hofe. Vindobonae, 1853 Textus apud archive.org
  • Wilfred Lewis Warren, Henry II. Berkeley: University of California Press, 1973 (Paginae selectae apud Google Books)
Numismatica
Aliae encyclopaediae
  • Henry II in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum II spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
Reges Angliae 1066–1707

Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702