Galfridus V (comes Andegavensis)

Galfridus (natus die 24 Augusti 1113; die 7 Septembris 1151 mortuus), filius Fulconis V, fuit ab anno 1144 comes Andegavensis et dux Normannorum.

Galfridus Andegavensis in sepulchro suo pictus

Plantagenista agnominatus est. Origo huius nominis Wace sic explicat: "Galfridum fratrem eius appellaverunt 'planta genistas' quia valde silvam et saltum amavit."[1][t 1] Quam appellationem, ab origine Galfrido tantum attributam, historici saeculi XV ad progeniem filii Henrici nuncupandam usurpaverunt.[2]

In matrimonium duxit Mathildem filiam Henrici I regis Angliae et viduam imperatoris Henrici V. Illa Galfrido peperit filios tres:

  1. Wace, Roman de Rou 10270-10272
  2. Martin Aurell, "Henry II and Arthurian Legend" in Christopher Harper-Bill, Nicholas Vincent, edd., Henry II: new interpretations (Woodbridge: Boydell Press, 2007. ISBN 978-1-84383-340-6) pp. 362-394, esp. pp. 363-364

Textus originales

recensere
  1. Gisfrei, son frere, / que l'on clamout "Plante Genest", / qui mult amout bois e forest.

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!