Aperire sectionem principem
Gulielmus III, Angliae et Hiberniae et Scotiae rex, Bataviae procurator.

Gulielmus III[1] (Anglice: William III ; 14 Novembris 165019 Martii 1702) procurator fuit Bataviae sicut et Angliae et Hiberniae et Scotiae rex.

VitaRecensere

Gulielmus infans principis Gulielmi II de Orania et Mariae, filiae natu maximae Caroli I Angliae regis, natus est. Post educationem maxime faventem religioni Calvini in palatio Prussiae factam 1672 Ioanne de Witt expulso factus est procurator et summus navium magister Bataviae.

In bello inter Galliam Bataviamque (16721678/1679) prompte et efficaciter prohibebat copias Galliae Ludovici XIV regis et conservare poterat Bataviam nulli regno subiectam.

1677 Mariae Stuartae, filiae regis serioris Iacobi II, nupsit. Ob Iacobum maxime faventem Catholicismo factio quid Whig dicitur auctoritatem magnam habens in Angliae Parlamento auxilium petivit a Gulielmo, qui intravit Angliae terram 5 Novembris 1688. Iacobus expulsus est atque ei fuit fugendum Galliam (revolutio gloriosa).

Cum Gulielmus atque uxor eius Maria annuissent declarationem iurum 22 Ianuarii 1689, Parlamentum Gulielmum una cum Maria reddidit regem novum, Maria mortua 1694 Gulielmus solus regebat.

Bello ordinis heredum Palatii foedus, quod dictum est Foedus Magnum, fecit, quod renovatum coepto bello ordinis heredum Hispaniae et pugnavit contra Galliam fines suos augentem.

Gulielmo rege Parlamentum Anglicus, plerumque rege repugnante, maius poterat augere iura sua. Sic exempli gratia decretum est lex "Bill of Rights" (Latine "Iurum Lex"), responsibilitas ministrorum, Scamnum Angliae conditum.

Gulielmus 19 Martii 1702 mortuus est Auonae lapsu, cum equitaret.

Descriptio Gulielmi seriorRecensere

Winston Churchill, qui decus Nobelis accepit causa libros quos scripserat et qui erat primus minister Regni Uniti, verba multa, pauca quidem amica elegit Gulielmi descriptionem faciens. Fortasse illius rei causa est illius Churchill maiores Sara atque Ioannis Churchill, dux Mariburiensis, quorum uterque collationem fecerat magnam stabilitatis Gulielmi politicae, non quidem affectos esse magna gratia:

"Gulielmus de Orania et patre et infante carens. Vita eius amore carens. Eius nuptiae tantum factae sunt, ut rei publicae maiorum prodessent. Avia iurgiosa educationem Gulielmi fecerat, et annos adolescentiae alia iterumque alia commissio educationis rei Bataviae publicae regebat. Pueritia eius laetitia carens et sanitas mala. Pulmo possidebat tuberculosum, angore patiebatur. Sed in hoc corpore macilento atque debilitatis pleno ignis urebat immisericors inflatus tempestatibus Europae, auctus pressu inexorabili eius circumstantiae. [...] Mulieres non gravitatis magnae erant ei. Diu uxorem amabilem, fidelem aequo animo curabat. Ut erat exspectandum, religioni Calvinisticae maxime favebat, sed ne disciplina illa severa quidem multum consolationis accepisse videtur. Rector et iussor non habebat iudicia pertientia ad religiones praematura" (Churchill, p. 17).

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Reges Angliae 1066–1707
Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702