Henricus VII (natus Pembrochiae Cambriae 28 Ianuarii 1457; mortuus 21 Aprilis 1509) fuit rex Angliae(en) et Hiberniae a die 22 Augusti 1485 usque ad mortem. Fundator regalis domus Tudorensis fuit, notusque est unus ex regibus Anglicis maxime efficacibus.

Henricus VII, Angliae rex.

Vita recensere

Henricus Tudor, patre iam mortuo natus, filius erat Edmundi Tudoris (fratris alio patre Henrici VI Angliae regis). Mater erat Margarita de Bello forti, quae erat prognata ab Eduardo III Angliae rege. Patris causa Henricus Montis Divitis comes erat, matris causa possidebat Angliae throni postulationem non quidem ab omnibus nobilibus accognitam. Conflictionum maximarum cum Eboracensi regum domu ortarum causa familiae Galliam fugendum fuit. Henricus vivus, cum postulationem haberet Angliae throni, assectatoribus Eboracensis regum domus minime delectabat.

Cum seditio duce Henrici annexu, Neomagi duce, minime efficax fuisset, Henricus VII factus est domus Lancastrae praeses sicut coronae Anglicae petitor. Annexis Eduardi IV (qui fuerat e domu Eboracensi) Angliae pristini regis, qui nuptiis facti erant eius annexi, iuvantibus magno cum exercitu Cambriam intravit adiuvatusque ab Iaspero Tudore avunculo, maximi imperatore ingenii, invasit Angliam. Cambria traditione quidem maius favit illo tempore Eboracensi domui, tamen Henricus auxilium accepit maiorum suorum causa, quia per patrem suum prognatus erat a Domino Rhys, regnatore populo grato Cambriae. Exercitu quinque milibus militum constante composito in septentriones profectus est Henricus.

Ibi milites potuerunt 1485 proelio apud Bosworth Fields acto vincere modo decretorio domus Eboracensis exercitum imperatore Ricardo III. Illa victoria simul Rosarum Bellum, quod multos per annos iam pugnatum erat inter Eboracensem atque Lancastrae (Tudorem) domum, finivit. Throni postulationes Henrici quidem modo parvae erant positae illegalibus infantibus. Sed illud factum non impedivit throni ascensionem, nam Parlamentum deliqua lege ordinem heredum throni statuente omni homini potuit offerre Angliae coronam. In facto iam illo tempore sicut hodierno corona erat offerenda regi Throni Consilio, quamquam hodie lex est statuens ordine exacto homines throni postulationem habentes. Henricus autem coronam accepit Angliae expugnatione.

Tempus Henrico rege recensere

Henricus pensum summum censebat confirmatam suam regis potentiam sicut summam suam vim. Pauci modo nobiles throni maiorem postulationem habentes supervixerunt Rosarum Bellum. Eorum, qui postulationes maximas possidebant adiuvabanturque a nobilibus displicentiae plenis, vivi Henrico minime delectabant. Henricus potentiam suam magnas pecuniae copias illis nobilibus dans firmabat, principaliter autem nobiles divisit et sic iis abripuit potentiam.

Die ante proelium erat factum Henrici primum declaratio statuens quemque contra se, Henricum, bellum gerentem reusum esse proditionis atque coniurationis. Sed Ricardi III heredem, Ioannem de la Pole, Lincolniae comitem, excepit ex illa declaratione. Duobus post annis indulgentiam paenituit Lincolniae comite seditionis duce et temptante Lambertum Simmel, qui postulationem quidem throni maiorem habebat, loco Henrici regem reddere. Lincolniae comes necatus proelio apud Stoke acto, Lamberto Simmel autem postea ministro facto palatii regalis milites Henrici iussu pepercerunt.

Modus alius ad potentiam firmandam erat Henrici pollicitatio se esse nupturum Elisabethae Eboracensis domus et Eduardi IV heredi; eo modo regum domus inimicae coniunctae sunt. Henrico Elisabetha multos peperit infantes:

Henricus rex sapienter consulebat pecuniae atque tributi systemate optime excogitato satis pecuniae iterum colligebat. Adiuvabatur illo re cancellario suo, archiepiscopo Ioanne Morton, imprimis consulente magnis copiis pecuniae a nobilibus solutis. Iuxta regem ille posuit Coronae Consilium, quod animum attendebat nobilibus et seditiones impediebat.

Fines rationis rei publicae gerendae Henrici et servatio pacis et frugalitas florens erant. Uterque finis confectus est. Henricus imperator ingenii minimi erat minimeque itaque conabatur fines antecessoribus regentibus amissos in Francia iterum expugnare. Loco eius rei pacis foedus fecit cum Francia multum pecuniae Angliae dans. Ad frugalitatis positionem emendandam navigationem pecunia adiuvabat, ut simul classis militaris magnae potentiae et classis mercaturae magna fierent. Cum mortuus esset, bona eius fuerunt 1500000 librarum Anglicarum; filius suus potuit brevi tempore amittere omnem eam pecuniam.

Ut esset Franciae inimicus aut socius par, Henricus foedus fecit cum Hispania, cum nuberet filius, Arthurus Tudor, Catharinae Aragonensi; Scotiae foederatus factus est Margareta filia nubente Iacobo IV regi; tandem etiam foedus fecit cum Germania imperatore Maximiliano I.

1502 Henrico bis fuit fatum pessimum: heres suus, Arthurus brevissimo tempore modo nuptus, Luddoloci castris mortuus est morbo latissime disperso; paucis mensibus post etiam Henrici uxor mortua est, postquam infantem peperit. Timuit, ne foedus nuptiis filii natu maximi atque Catharinae Aragonensis factus dissolveretur; itaque permissioni studuit papae, qua filius natu minor, Henricus VIII rex serior, potuit Catharinam in matrimonium ducere. Henricus potuit a papa Iulio II permissionem illam accipere; constituit autem Catharinam non esse in matrimonium ducendam filio suo ante mortem suum. Omnia autem molimenta illa ad heredum suorum nuptias pertinentia frustra fecit. Post mortem 1509 successor erat filius secundus, Henricus VIII.

Filia Henrici VII natu maxima primo uxor erat Iacobi IV Scotiae regis, cuius filius erat Iacobus V, cuius filia erat Maria I Scotiae regina. Nuptiis illis Henricus speraverat frangere foedus vetus (Anglice Auld Alliance) Scotiae et Franciae, frustra autem. Maritus secundus Margaretae erat Archibaldus Douglas; eorum nepos Henricus Stuartus Dominus Darnley postea in matrimonium duxit Mariam Stuartam, cuius filius erat Iacobus VI. Ille postea, Elisabetha I mortua, heres erat throni Anglici nomine Iacobo I utente.

Henricus VII sepultus est Londinii.

Fontes de vita et regno Henrici VII recensere

Bibliographia recensere

 

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

  • Henry VII a S. B. Chrimes et George Bernard (1972) (Latine: Henricus VII)
  • Henry VII a Jocelyn Hunt et Carolyn Towle (1998) (Latine: Henricus VII)
  • Henry VII a Roger Turvey et Caroline Steinsberg (2000) (Latine: Henricus VII)
  • The Son of Prophecy: Henry Tudor's Road to Bosworth (©1985) a David Rees (ISBN 0-85159-005-5) (Latine: Praedictionis filius: Henrici Tudoris via ad oppidum nomine Bosworth)
Numismatica
  • W. J. W. Potter, E. J. Winstanley, "The coinage of Henry VII" in British Numismatic Journal vol. 30 (1960/1961) pp. 262-301; vol. 31 (1962) pp. 109-124; vol. 32 (1963) pp. 140-160 pars 1 2 3

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Reges Angliae 1066–1707

Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702