Regnum Angliae
Regnum Angliae a ruina Heptarchiae medio aevo ineunte usque ad annum 1707 constabat. Illo anno regnis Angliae et Scotiae coniunctis Regnum Britanniarum exstitit.
Historia
recensereEgbertus, rex Occidentalium Saxonum sive Wessexiae primus in indicie regum Angliae poni solet, quod per tempus quidem primus summum Heptarchiae imperium obtinere potuit. Offa rex Merciae (rex ab anno 757 usque ad annum 796) fuit primus Anglosaxo, qui se ipsum "regem Angliae" appellavit (774).
Postea Alfredus magnus (rex ab anno 871 usque ad annum 899) consensu omnium rex Angliae agnitus est, Guthrum rege Danelag excepto.[1] Carolum Magnum aemulatus Alfredus multa monasteria condidit atque scholis instituendis scientiam culturamque in regno suo adiuvit. Triginta sex annos natus linguam Latinam studere coepit et multos viros doctos ex Francia ad se in Angliam invitavit. Qui una cum iurisconsultis Anglosaxonibus legem communem (Common Law) nomine Domboc conscripserunt.
A plurimis 12 Iulii 927 regni condendi dies habetur, quo reges Athelstanus, Constantinus II, Eógan I, Howelus Bonus et Ealdred I, ut Chronica Anglosaxonum, Guillelmus Malmesburiensis et Ioannes Wigorniensis narrant, ad Eamont Bridge, vicum in Cumbria situm, convenerunt. Ibi reges summum Athelstani imperium agnoverunt.[2] "Rex totius Britanniae" appellatus est, Northumbriam occupavit, Cambria Scotiaque autem libertatem maxima ex parte retinuerunt. Post annum 930 litterae ab una sola schola scribarum Wintoniae sita editae sunt, quae urbs tum quasi caput regni fuisse videtur.
Anno 1066, Eduardo Confessore rege Saxonico mortuo, Gulielmus, dictus Nothus vel Conquestor[3], prope Hastingam Haroldum filium Godwini, qui se regem nuntiaverat, in proelio necavit et Londinium intravit, ubi die 25 Decembris 1066 coronatus est. Tum regno Anglosaxonico sibi subiecto regnum Anglonormannicum constituit. Anno 1086 librum de Wintonia, qui dicitur, id est descriptionem omnium oppidorum domuumque regni sui, conscribere iussit, praeterea turris Londinii aedificata est.
Ex saeculo 12 reges Angliae Hiberniam et Cambriam subigerunt. Iidem medio aevo etiam latas Franciae regiones imperio regebant, ex quo Bellum Centum Annorum ortum est. Nobilitas Normannica cum populo Anglosaxonico in unum corpus confusa est, ut sensim populus Anglicus oriretur.
Leges Cambriae inserendae (1535–1542) libertatem eius regionis finiverunt ac iuri Anglico subdiderunt. Anno 1541 regnum Hiberniae condidtum est, quod cum regno Angliae persona regis coniunctum erat. Ab anno 1603 Iacobus I fuit eiusdem tempors rex Angliae et Scotiae.[4] Regimen Oliverii Cromwelli (1649–1659) ut "Domini Protectoris" (Lord Protector), qui rem publicam sine rege constituere studebat, diuturnum non erat.[5] Cum regna Angliae Scotiaeque anno 1707 Actu Unionis re vera coniunctae sint, regnum Britanniarum ortum est.
Notae
recensere- ↑ . C. Patrick Wormald / P. E. Szarmach (1980). Alfred der Große. In: Lexikon des Mittelalters (LexMA). Vol. 1. Artemis & Winkler, Monaci/Turingi 1980. ISBN 3-7608-8901-8, coll. 409 s.
- ↑ The Anglo-Saxon Chronicle (1961). Ed. a Dorothy Whitelock / David C. Douglas / Susie I. Tucker. Rutgers University Press, New Brunswick.
- ↑ Conquestor est verbum quo Franciscus Bacon utitur forsitan Latine significans 'Victor'.
- ↑ Ronald G. Asch (2005). Jakob I. (1566–1625). König von England und Schottland; Herrscher des Friedens im Zeitalter der Religionskriege. Kohlhammer, Stuttgardiae. ISBN 3-17-018680-9.
- ↑ Christopher Hill (1970). God’s Englishman. Oliver Cromwell and the English Revolution. Littlehampton Book Services, Londinii. ISBN 0-297-00043-8.
Vide etiam
recensereBibliographia
recensere- The Oxford History of England, ed. a George Clark. 15 vol. Oxoniae 1934–1966.
- The New History of England, ed. a A. G. Dickens et Norman Gash. Londinii 1977 ss.
- The New Oxford History of England, ed. a J. N. Roberts. Oxoniae 1989 ss.