Wikidata Athelstanus (rex Anglorum)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 895; Regnum Occidentalium Saxonum
Obitus: 27 Octobris 939; Glevum
Patria: Regnum Occidentalium Saxonum, Anglia

Familia

Genitores: Eduardus; Ecgwynn
Proles: Hakon I Bonus
Familia: House of Wessex

Memoria

Athelstanus[1] sive Ethelstanus[2] (Anglosaxonice Æðelstān; natus anno 895; mortuus die 27 Octobris 939) fuit rex Anglorum ab anno 924.

Denarius Athelstani

Athelstanus fuit filius maior natu regis Eduardi. Die 2 Augusti 924, patre mortuo, nominatus est rex Merciae. Eo tempore frater eius Elfwerdus fit rex Occidentalium Saxonum sed mortuus est eodem anno. Athelstanus fit rex omnium Anglorum et Saxonum die 4 Septembris 925. Titulum "regis totius Britanniae" (Anglosaxonice Brytenwalda) paulo postea sibi vindicavit.

Rex Athelstanus librum Cuthberto dedit: MS CCCC 183 fol. 1v

Athelstanus fraterque suus Edmundus pugnaverunt maximo cum successu apud Brunanbyri (Anglosaxonice Brunanburh) anno 937 contra tres reges, nominatim Anlaf III (rex Eblanae), Constantinus II (rex Scotiae), Eugenius (rex Cumbrorum). Athelstanus mortuus est sine prole die 27 Octobris 939; Edmundus fit rex.

Fontes recensere

Notae recensere

  1. "ego Aþelstanus rex Anglorum": charta anni 932
  2. "Ethelstanus filius Edwardi rex Angliae": Annales monasterii de Wintonia anno 924; "Aethelstanus": Guillelmus Malmesburiensis, De gestis regum Anglorum 2.6

Bibliographia recensere

Numismatica

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Athelstanum spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Store norske leksikon