Rhenania Septentrionalis-Vestfalia

Wikidata-logo.svg Rhenania Septentrionalis-Vestfalia
Res apud Vicidata repertae:
Rhenania Septentrionalis-Vestfalia: insigne
Rhenania Septentrionalis-Vestfalia: vexillum
terra foederalis Germaniae
Civitas: Germania
Locus: 51°28′0″N 7°33′0″E
Nomen officiale: Nordrhein-Westfalen
Situs interretialis

Fines

Gestio

Praefectus: Arminius Laschet
Consilium: Landtag of North Rhine-Westphalia

Vita

Incolae: 17 932 651
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Tabula aut despectus

Rhenania Septentrionalis-Vestfalia: situs

Rhenania Septentrionalis et Vestfalia sive –Westphalia, sive –Guestphalia numero incolarum est maxima Terra Foederalis Germaniae. Plus quam duodevicies centena milia (18 000 000) hominum ibi habitant. Arminius Laschet, homo publicus Unionis democraticae Christianae Germaniae (CDU), est praeses ministrorum.

Urbs maxima et veterrima rei publicae est Colonia Agrippina (1 000 000 homines in Colonia vivunt), et sedes administrationis provinciae et consilii publici est Dusseldorpium. Alia oppida magna rei publicae sunt Assindia, Tremonia, et Bonna, pristina caput Germaniae Occidentalis.

Res gestaeRecensere

Anno 1946 provincia Westfalia partibusque provinciae Rhenaniae in unam ditionem coitis Rhenania Septentrionalis–Vestfalia condita est. Ab anno 1947, res publica Lippensis etiam est pars Rhenaniae Septentrionalis–Vestfaliae. Tres signa—Rhenus fluvius, equus Vestfalianus, et rosa Lippensis—regiones indicant ex quibus haec res publica formata est.

Praesides MinistrorumRecensere

Praesidentes Tempora regendi
Rudolphus Amelunxen (1888-1969) Centrum 17 Augusti 1946 - 17 Iunii 1947
Carolus Arnold (1901-1958) CDU 17 Iunii 1947 - 20 Februarii 1956
Fridericus Steinhoff (1897-1969) SPD 20 Februarii 1956 - 21 Iulii 1958
Franciscus Meyers (1908-2002) CDU 21 Iulii 1958 - 8 Decembris 1966
Hinricus Kühn (1912-1992) SPD 8 Decembris 1966 - 20 Septembris 1978
Ioannes Rau (1931-2006) SPD 20 Septembris 1978 - 27 Maii 1998
Wolfgangus Clement (1940) SPD 27 Maii 1998 - 6 Novembris 2002
Petrus Steinbrück (1947) SPD 6 Novembris 2002 - 22 Iunii 2005
Georgius Rüttgers (1951) CDU 22 Iunii 2005 - 14 Iulii 2010
Hannelora Kraft (1961) SPD 14 Iulii 2010 - 27 Iunii 2017
Arminius Laschet (1961) CDU 27 Iunii 2017 -

Provinciae administrativaeRecensere

Confoederatio regionalisRecensere

UrbesRecensere

NotaeRecensere