Wikidata-logo.svg Urbs Hanseatica Brema
Res apud Vicidata repertae:
Urbs Hanseatica Brema: insigne
Urbs Hanseatica Brema: vexillum
terra foederalis Germaniae, urbs-civitas
Civitas: Germania, Res Publica Vimariana, Germania nazistica, Res publica Foederalis Germaniae
Locus: 53°20′50″N 8°35′29″E
Nomen officiale: Freie Hansestadt Bremen
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Germania
Territoria finitima: Saxonia Inferior

Forma

Area: 419.38 chiliometrum quadratum
Caput: Brema
Subdivisiones: Brema, Bremae Portus

Gestio

Praefectus: Jens Böhrnsen
Consilium: Bürgerschaft of Bremen

Vita

Incolae: 661 000
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Sigla

Siglum autoraedarum: HB

Tabula aut despectus

Urbs Hanseatica Brema: situs

Urbs Hanseatica Brema (Theodisce Freie Hansestadt Bremen) est Terra Foederalis Germaniae, ut nomen aliud? indicet. Haec urbs, quae forma legitima est terra, aut terra quae nomine est urbs, urbibus Brema et Bremae Portu Germanice "Bremerhaven" constat.

Urbs Area Numerus Incolarum
Brema 325 km² 547.162 incolae
Bremae Portus 79 km² 116.672 incolae

HistoriaRecensere

Die 1 Iunii 1646 Brema, quae fortiter contra Sueciam se defendisset, a Ferdinando III imperatore urbs imperialis nominata est. Quae urbs anno 1815, quae antea pars Sacri Romani Imperii fuit et annis ab 1811 ad 1814 ad Primum Imperium Francicum pertinuit, libera et pars Confoederatio Germanicae facta est. Anno 1827, a Regno Hannoverano regionem ad ostium Visurgis emit, ubi mox urbs Bremae Portus condita est. Nam portus urbis Bremae harena obrutus erat. Anno 1849 constitutio nova liberalis, anno 1854 constitutio timocratica promulgata est. Anno 1866 ad Foederationem Germanicam Septemtrionalem et anno 1871 ad Impericum Germanicum accessit. Mense Novembri 1918 seditiosi opifices et milites et Bremae Rem Publicam Collegiorum conderunt, quae autem iam mense Februario 1919 abolita est. Nunc Urbs Hanseatica Brema pars Rei Publicae Vimarianae facta est. Per haec omne tempus Martinus Donandt magister civium fuit. Anno 1933 Nazistae rerum Bremae potiti sunt et ad annum 1945 sub eorum dicione habuerunt. Inter Secundum bellum mundanum Brema per aeroplana alligatorum valde deleta est. Ex anno 1945, libertate recuperata magistri civium factionis SPD urbem regunt.

Magistri Civium et praesides senatus Urbis Hanseaticae Bremensis ab anno 1919Recensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bremam spectant.
Terrae rei publicae Vimarianae