Aperire sectionem principem
Willy Dehnkamp

Gulielmus (vulgo Willy) Dehnkamp (natus 22 Iulii 1903, mortuus 12 Novembris 1985) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.

Familia et iuventusRecensere

Dehnkamp Bremae natus filius opificis portus erat et iuvenis sodalis SPD et curator opificum collegii factus est. Anno 1933, cum Nazistae et Bremae rerum potiti essent, Dehnkamp in carcerem iactus est, quod grege clandestina dictaturae resistebat. Postea liberatus et in exercitum Germanicum conscriptus est. Sauciatus et Unione Sovietica captus est.

Cursus honorumRecensere

Postquam Bremam rediit, anno 1951 senator institutionis publicae factus est, quem magistratum XIV annos gessit. 20 Iulii 1965 successor Gulielmi Kaisen Magister civium superior patriae suae electus est. Sed postquam factio eius SPD anno 1967 electiones perdidit, a magistratu recedit. Successor eius Kaisen suadente Ioannes Koschnick factus est.

Post officiumRecensere

Dehnkamp brevi tempore omnes magistratus reliquit. 12 Novembris 1985 mortuus est.

Nexus ExterniRecensere