Carsten Gunterus Ericus (Germanice Carsten Günter Erich) Sieling (natus Neoburgii ad Visurgiam die 13 Ianuarii 1959) est rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD.

Carsten Sieling (2023)
Pellicula (2014)

Iuventus et munus

recensere

Postquam anno 1975 scholam finivit, tirocinium mercatoris industriae fecit et brevi tempore hoc munere operam dedit. Annis 1979 - 1988 apud Universitatem Oeconomiae et Civilitatis Hamburgensem, Universitatem Bremensem atque Universitatem Marylandensem oeconomiae studebat. Tum ad annum 1989 officium civile absolvit et deinde apud Universitatem Bremensem operam dedit. Ab anno 1991 Sieling referens Camerae Opificum Bremensis erat. Quod magistratum anno 2009 deposuit, cum legatus ad Dietam Foederalem electus est.

Sieling uxorem duxit ac tres liberos habet.

Cursus honorum

recensere

Sieling, qui ab anno 1976 sodalis Factionis Socialis Democraticae est, anno 2009 primum legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est atque ad hunc diem manet. Anno 2015 factio eius eum candidatum magistri civium Bremensis fecit, postquam Ioannes Böhrnsen in electione populi victum se hoc magistratu non iam functurum esse edixit.[1] Die 15 Iulii 2015 a legatis Bremensibus magister civium electus est.[2]

Nexus externi

recensere

Formula:Communiaat