Gulielmus Kaisen
Gulielmus (Wilhelm) Kaisen (natus 22 Maii 1884 Hamburgi, mortuus 19 Decembris 1979 Bremae) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) fuit.
Iuventus et munus
recensereAnnis 1893 - 1900 Kaisen, filius opificum, Hamburgi scholam frequentabat, tum ipse opifex in fabrica saporis laborabat. Anno 1905 tirocinium operis tectorii coepit et anno 1907 finivit. Eodem anno miles conscriptus est et ad annum 1909 in exercitu Theodisco militavit. Tum iterum suo munere laboravit. Anno 1914 Primo bello mundano coepto Kaisen iterum miles factus est et postea optio promotus est.
Cursus honorum (1905 - 1933)
recensereKaisen ab anno 1905 sodalis SPD fuit atque anno 1918 praeses consilio militum creatus est, cum res novae Germaniae rem publicam ferrent atque imperium obolescerent. Post bellum finitum Kaysen a factione sua diurnarius Bremam missus est. anno 1920 etiam legatus concilii civium Bremensis creatus est, quamquam SPD ea electione suffragia amisit. Anno 1928 Kaysen senator salutis publicae creatus est et ad 1933 mansit, cum Nazistae et Bremae rerum potiti sunt. Kaysen nunc iterum diurnarius laboravit, donec Nazistae diurnos suos vetaverunt.
Tempore Nazistarum
recenserePost annum 1933 Kaisen a rebus publicis abstinuit atque cum familia in fundum parvum in vicinitate Bremae se recessit. Hic agricultura sumptum meruit. Nonnullis sodalibus pristinis SPD autem eo tempore litteras dabat aut ab eis accepit. Itaque vigiles tecti eum non persequebantur.
Cursus post secundum bellum mundanum
recensereAnno 1945 Kaisen ab Americanis, qui tum Bremam occupaverant, invitatus est, ut iterum vitae activae accederet: Iterum senator salutis publicae factus est et 1 Augusti 1945 ipse magister civium superior Bremensis nominatus est. In hoc magistrato etiam post electiones liberas mansit et non antea quam 17 Iulii 1965 se recessit.
Consilia
recensereRatio regendi
recensereKaisen non solos senatores SPD nominavit, sed etiam sodales factionum FDP et CDU. Semper cum aliis senatoribus deliberavit et una cum iis consilia cepit.
Brema terra foederalis
recenserePrimis annis nonnulli fuerunt, qui putabant, Bremam minorem terram foederalem esse atque censuerunt, ut pars fieret Saxoniae Inferioris. Contra hos semper acriter certabat et Bremam terram foederalem conservabat. Anno 1945 mense Decembri etiam Bremae Portus urbs ad Bremam adiuncta est. Id Kaisen etiam contigit, ut Brema pars zonae occupationis Americanorum fieret, cum reliquae partes Germaniae Septentrionalis a Britannnis tenerentur.
Nazistae amovendi
recensereKaisen cum Americanis de nazistis e magistratibus amovendis disputebat. Cum hi omnes, qui sodales NSDAP fuerant, removere vellent, magister civium homines expertos ad urbem administrandam non amittere cupivit: De consiliis et factis tempore dictaturae quisque ipse conscientiam suam probaret.
Brema reficienda
recensereDomus et offficinae Bremae bello graviter dirutae Kaisen reficienda curavit. Primo Americani officinas demoliri iubebant, ne Germania iterum bellum incipere posset. Sed bello Coreano coepto ab hoc consilio recesserunt: Portus Bremae et navalia ad hoc bellum gerendum necesse fuerunt. Praeterea domus et postea insulas exstrui iubebat.
Res Publica Foederalis Germaniae
recensereKaisen annis 1946 - 1949 novam rem publicam Theodiscam petivit, quae autem propter discordiam victorum solis e zonis Americanorum, Britannorum Francorumque consistebat. Post suffragium primum Dietae Foederalis pro foedere cum CDU Conrado Adenauer duce certabat, quem quidem factio non sequebatur.
Europa unita
recensereKaisen etiam post bellum Europam unitam acriter flagitabat atque Consilio Europae et Unioni Europaeae favebat.
Kaisen a magistratu recedit
recensere1963, quo anno concilium civium Bremensis iterum crearetur, Kaisen a magistratu recedere in animo habebat, sed eius successor praesumptus morbo impeditus est. Itaque post electionem iterum magister civium electus est. Sed factio sua eum nunc ad recedendum admoniut. Gulielmus Dehnkamp 17 Iulii eius successor creatus est. Kaisen eodem anno civitatibus honorariis Bremae et Portus Bremae donatus est.
Post magistratum
recensereSuffragium anni 1967 Dehnkamp perdidit, SPD non plus quam XLVI per centum suffragiorum accepit atque magister civium novus a magistratu recessit. Kaisen hoc discrimine factionis suae Ioannem Koschnick successorem proposuit. Ultimis vitae annis Kaisen iterum diurnarius commentarios composuit, praesertim diurnis factionis SPD.
Nexus externi
recensere- Curriculum vitae in pagina urbis Portus Bremae (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina senatus Bremae (lingua Theodisca)