Iohannes (Hans) Filbinger (natus 15 Septembris 1913 Manhemii, mortuus 1 Aprilis 2007 Friburgi Brisgoviae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iohannes Filbinger anno 2006

Iuventus et munus recensere

Filbinger post scholam finitam Filbinger anno 1933 Friburgi iurisprudentiae et oeconomiae studium coepit, anno 1937 primam probationem adeptus est, anno 1939 doctor iurisprudentiae promotus anno 1940 secundam. Eodem anno sua sponte nauta classi militari Germaniae se adiunxit et ab anno 1943 iudex militaris classis atque delator in Norvegia occupata fuit. An iudicia sua in milites profugas nimium gravia fuissent, postea, cum de ea re homines certiores facti essent, valde disputatum est. Etiam enim in captivitate Britannica post secundum bellum mundanum usque ad annum 1946 Filbinger iudicia de militibus Theodiscis fecit. Libertatem adeptus Filbinger Friburgi iuris consultus laboravit.

Cursus honorum recensere

Filbinger ab anno 1951 sodalis CDU erat atque 1953 consiliarius urbis Friburgi electus est. Anno 1958 praeses ministrorum Gebhardus Müller eum consiliarius terrae foederalis rerum Badeniae Australis fecit. Quae regio paucis annis ante quamquam repugnans cum aliis partibus in Badeniam-Virtembergiam coniuncta erat. Anno 1960 et legatus terrae Badeniae-Virtembergiae et eodem tempore administer rerum internarum creatus est. 1 Decembris 1966, cum Curtius Georgius Kiesinger (CDU), adhuc praeses ministrorum, cancellarius foederalis factus est, Filbinger ei praeses ministroum successit: Primo cum factione FDP, ab anno 1967 cum SPD regnavit. Electione anni 1972 maioritatem absolutam vicit atque anno 1976 etiam maiorem partem suffragiorum accepit.

Finis Cursus recensere

Sed anno 1978 a Rolf Hochhuth, fabularum scriptore illustri, promulgatum est, quid Filbinger temporibus nazistarum fecerit, et 7 Augusti 1978 a magistratu recedere coactus est. Successor eius Lotharius Späth (CDU) creatus est. Anno 1980 etiam a senatu terrae se recepit.

Praesides Ministrorum Badeniae-Virtembergiae
 
Insigne Badeniae-Virtembergiae

Reinholdus Maier (FDP) | Gebhardus Müller (CDU) | Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Ioannes Filbinger (CDU) | Lotharius Späth (CDU) | Ervinus Teufel (CDU)  | Guntherus Oettinger (CDU)  | Stephanus Mappus (CDU) | Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides)

 
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)